Consolatorium theologicum
Liber 10, Cap. 6: De doloribus
Basel: J. Amerbach, 1492 (f. 70r)

Homepage     Index Page

Porro si scires virtutem doloris de dolore habito non doleres. Ecce enim aufert hostibus: id est nostris temptatoribus oportunitatem alloquendi nos ad temptandum. Nimirum: sicut in cordibus ociosis et seculariter gaudiosis hostes huiusmodi tenent sua perlamenta ad perficiendum temptamenta: ita et econtra oportunitatem non habent taliter loquendi dolenti: id est: corde tribulato. In huius rei figura de fatuis amicis iob et fictis ad temptandum: significationem hostium anime gerentibus: dicitur in libro Iob. Non loquebantur ei verbum: videbant enim dolorem vehementem sensus eius. Igitur de dolore non doleas conquerendo: sed et multo potius gaudendo dicas: O felix dolor qui sic os obstruit pessimi inimici.