Primo ergo noli de seruitute et libertatis carentia turbari: Sed attende quod hi qui serui dicuntur: non sunt simpliciter serui: nec magis oppressi quam communiter domini qui reputantur liberi. Unde Bernardus. Uoluntati nec leges imperant nec principes dominantur: sed libera est maxime si spiritu ducitur: quia vbi spiritus ibi libertas. hec Bernardus. Si ergo corporis conditio te contristet: est quod te merito consolari poterit: videlicet libera conditio potioris tue portionis: que se extendit ad promerenda gaudia sempiterna. Domini etiam qui estimant liberi: communiter etiam sunt suis seruis magis oppressi atque turpiori addicti seruituti. Super quem enim plures regnant: constat illum magis seruum esse. Sed profecto communiter accidit quod super dominos qui propter libertatem minus timent: plures regnant: saltem turpes passiones: quibus magis succumbere consueuerunt quam timorati: et ideo sequitur quod sunt magis serui. Unde Ambrosius. Seruit quicunque vel metu frangitur vel delectatione irretitur vel cupiditatibus ducitur vel indignatione exasperatur vel merore deiicitur. Seruilis est enim omnis passio. hec Ambrosius. Igitur si vis realiter liber esse: esto bonus: vtpote vitans turpitudines et liber censeberis. Unde Tullius. Liber is est estimandus qui nulli turpitudini seruit. Unde Augustinus. Bonus etiam si seruit liber est: malus autem si regnat seruus est: nec vnius hominis: sed quod grauius est: tot dominorum: quot vitiorum. hec Augustinus. Is quippe qui facit peccatum quocunque domino glorietur: testante saluatore: seruus est peccati: scilicet seruitute culpe: a qua filius dei qui peccatum non fecit habet liberos reddere.
|