Porro o homo non debes tristari de preceptis dei et iugo obedientie: immo plurimum gaudere quod dignatur deus obedientiam a te requirere: eo quidem fine vt et tu si feceris quod requirit: hoc quod ab eo requiris infallibiliter consequaris. Unde Iohannes in epistula sua: Si cor nostrum non reprehenderit nos fiduciam habemus ad deum quod quicquid petierimus ab eo accipiemus quia mandata eius custodimus. Unde et ille cecus natus et a christo illuminatus dixit: Si quis dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit. Unde et Isidorus. Non impetrat a deo bonum quod poscit qui eius legi non obedit: Si enim id quod deus precipit facimus: id quod petimus sine dubio obtinemus. Hec Isidorus. Neminem deus ad impossibile constringit: sed nec ad graue aliquod. Iugum enim meum inquit suaue est et onus meum leue. Quippe alleuiat iugum dei remunerationis effectus. Unde super illud in Threnos: Bonum est viro cum portauerit iugum domini ab adolescentia sua: dicit glosa: Est iugum domini leue releuatum spe remunerationis eterne. Insuper alleuiat iugum domini amorosus affectus. Unde Hieronymus. Nihil amantibus durum: nullus labor difficilis: amemus et nos christum et facile videbitur esse difficile. Nempe precepta domini cum sint funiculi attractiui et amoris vincula vnitiua: ipsum hominem ad deum trahunt et cum deo artius stringunt atque in amore vniunt. De quibus funiculis et vinculis dominus per Oseam prophetam dicit: In funiculis adam traham eos: in vinculis caritatis. Dicit adam: vtpote cui primo preceptorum vincula iniecta sunt. Per obedientiam quoque preceptorum dei: homo beatam vitam meretur assequi. Unde ipse saluator in euangelio: Si vis vitam ingredi serua mandata dei. Denique pondera bonum obedientie sicut christus ponderauit: et eum sequi non verecunderis. Unde Bernardus. Mementote fratres: christus ne perderet obedientiam perdidit vitam. Qui in signum quod mandato patris obediendo mortem sustinebat: inclinato capite tradidit spiritum. Inclina ergo et tu caput tuum: caput anime: caput scilicet tue superbe voluntatis: que tanquam caput imperat membris aliis. Inclina illud et humiliare sub potenti manu dei: immo vel sub capite omnipotenti: Quippe ipsius immensa dignitas hoc requirit et omnem in hac parte verecundiam excludit. Magni ergo valoris est preceptis dei obedire.
|