Consolatorium theologicum
Liber 11, Cap. 3: De obedientia superioribus exhibenda
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 74r-75v)

Homepage     Index Page

Sed et tanti est alterius superioris preceptis obedire propter deum: cum in hoc magis deo obediatur quam ipsi superiori: dicente apostolo: Serui obedite per omnia dominis vestris: quodcunque facitis ex animo operamini sicut domino et non hominibus: scientes quod a domino recipietis retributionem. Unde et Bernardus. Quicquid vice dei precipit homo quod non sit certum displicere deo haud secus omnino est accipiendum quam si precipiat deus. Unde et Thomas de aquino. Nihil maius homo potest deo dare quam quod propriam voluntatem propter ipsum alterius subiiciat voluntati. Unde in summa virtutum. Multum glorificat deum vere obediens qui facit beneplacitum dei: cum deus hoc ei mandat etiam per vilem personam: et tanto est gloria dei maior: quanto persona illa est vilior. hec ibi. Sed et vlterius tanto magis glorificatur obediens: quanto ipse magis deum glorificat. Et profecto de primo ad vltimum sequitur: quod quanto viliori quis propter deum obedierit: tanto gloriosior ipse erit. Unde Augustinus: Bonus si fuerit qui tibi preest nutritor tuus est: malus si fuerit temptator tuus est: et nutrimenta libenter accipe et in temptatione approbare. Unde et in summa virtutum: Non te moueat magister imperitus: indiscreta potestas: scilicet quo minus perfecte obedias: non tantum bonis et modestis sed etiam discholis. Ut autem dicit Bernardus: perfecta obedientia maxime in insipiente est indiscreta: hoc est non discernere quid vel quare sibi precipiatur: sed ad hoc tantum niti vt fideliter et humiliter fiat quod a maiori precipitur. Profecto ipsa obedientia quibus uis bonis aliis libere factis propter deum dinoscitur preferenda. Unde in Ecclesiastico dicitur: Melior est obedientia quam stultorum victime: quasi supponatur illos stultos esse qui bonum obedientie non perficiunt: sed negligunt: volentes magis alia pro voluntate propria deo victimare. Nimirum dominus in domo simonis discubuit. Simon autem obediens interpretatur: et sic domus simonis est domus obedientis. Quid igitur est dominum in domo simonis discubuisse: nisi quod per obedientiam homo domus dei efficitur? Denique sicut hominem sua inobedientia de paradiso eiecit: ita obedientia in paradisum hominem introduxit. Nimirum christus eduxit discipulos foras in bethaniam: et benedicens illis ferebatur in celum: Felix quem ducit dominus in bethaniam: id est in domum obedientie. Nam sperare potest pre aliis quod et ipse post christum in eodem loco ascensurus sit in celum. Merito autem qui sunt huiusmodi super alios exaltantur: exemplo christi: qui factus est obediens vsque ad mortem: propter quod et deus exaltauit illum. Porro perfecte obediens parum vel nihil pati habet in futuro. Nam in vere obediente christus viuit et operatur: dicente apostolo: Uiuo ego iam non ego: viuit in me christus. Nec est verisimile quod deus sit in futuro eorum operum vltor quorum hic est actor. Sed et magni lucri est obedientia. Subditus enim perfecte obediens quasi meretur continue: quia non solum circa bona exequendo: sed etiam dubia: quando non suo sensui: sed sensui et voluntati innititur sui superioris. Manifesto enim peccato circumscripto si hoc quod ei iniungitur aliquid peccati vel periculi in dubio contineret: non ei esset sed superiori cuius sensui et voluntati innititur imputandum: et sic ei de suis superioribus potest dici: In manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Nimirum subditus non solum non peccat sed etiam meretur si in dubio obediat suo superiori: in quo casu melior est conditio subditi quam sui superioris cui obedit: vel quem iuuat in causa probabiliter dubia: quamuis secundum veritatem sit iniusta. Facit ad hoc sententia Augustini habita in decretis. Profecto obedientia est quasi nauis institoris. Nempe sicut ille in naui etiam quiescens: comedens vel bibens illuc procedit quo quidem tendit: quia non suo sed motu mouetur alieno: ita et obediens in religione etiam quiescendo: comedendo et bibendo ad portum salutis peruenire meretur.