Consolatorium theologicum
Liber 11, Cap. 4: De carentia proprie voluntatis
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 75v-76r)

Homepage     Index Page

Ceterum non tristeris de propria carentia voluntatis: que grande malum esse predicatur: et qua cessante homo a grandi malo conseruatur. Unde Bernardus. Grande malum est propria voluntas. Et iterum. Cesset voluntas propria et infernus non erit. In quem enim deseuiet ignis: nisi in propriam voluntatem? Nam propria voluntas deum impugnat: et aduersus eum extollitur: ipsa est que paradisum spoliat: infernum ditat: sanguinem christi euacuat: et ditioni diaboli mundum subiugat. hec Bernardus. Denique multum valet proprie voluntatis abdicatio: quia propriam voluntatem abdicans habensque promptum animum voluntati dei vel alterius propter deum obediendi in omnibus: talis pro infinitis a deo remunerabitur que nunquam est facturus: Quia qui perfecte voluntati alterius suam iam subiecit: is multa et maxima quamuis vix possibilia secundum equiualentiam in ordine ad mercedem capiendam iam perfecit: scilicet omnia que ille precipere potuit: quamuis ea realiter non fecerit nec vnquam facturus sit. Unde Hieronymus. Perfecta voluntas faciendi pro opere reputatur facti. Et iterum: In lege opera requiruntur: in euangelio voluntas queritur: que et si effectum non habuerit tamen premium non amittit. Unde et Augustinus. Quicquid vis et non potes: factum deus reputat. Unde etiam Gregorius. Non est manus vacua a munere si arca cordis plena fuerit bona voluntate. Insuper proprie voluntatis propter obedientiam abdicatio opera minora deo facit maioribus esse gloriosiora. Unde Thomas de aquino. Quia necessitate aliqua faciendi que secundum se non placent: per votum obedientie homo se subiicit propter deum: ex eo ipso ea que facit sunt deo magis accepta si etiam sint minora: quia nihil homo maius deo dare potest: quam quod propriam voluntatem propter ipsum alterius voluntati subiiciat. Unde in collationibus patrum dicitur: deterrimum genus monachorum esse sarabaitarum: qui absoluti a seniorum iugo habent libertatem agendi quod libitum fuerit: et tamen magis quam hi qui in cenobiis degunt: operibus: diebus et noctibus consumuntur. Hec Thomas.