Consolatorium theologicum
Liber 11, Cap. 5: De votorum obligatione
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 76r-77r)

Homepage     Index Page

Rursum non debes tristari super votorum emissorum obligatione: sed magis consolari. Unde Augustinus. Non te vouisse peniteat: immo gaude tibi iam non licere quod cum tuo detrimento licuisset. Felix necessitas que ad meliora compellit. Denique secundum thomam aquinensem: propter tria melius est aliquid facere ex voto quam sine voto. Primo: quia vouere est actus latrie: que est virtus nobilissima: quod autem imperatur a virtute nobilissima melius est et magis meritorium. Secundo: quia qui vouet magis se deo subiicit quam ille qui non vouet: sicut ille qui arborem dat cum fructu: magis dat quam qui dat tantum fructum. Tertio: quia voluntas per votum immobiliter firmatur ad bonum facere. Facere autem aliquid ex voluntate ad bonum firmata: hoc ad perfectionem pertinet virtutis. hec ille. Sane illud quod cadit sub voto: vel scitur esse bonum: vel malum: vel quale sit est dubium. Si dubium: facile poterit in certum bonum commutari. Si vero bonum quo non est aliud melius: consolatoria debet esse ad ipsum implendum obligatio felici necessitate existente que compellit ni meliora. Si autem contristat: quia aliud incompossibile melius est eo: facile poterit eo in melius commutato tristicia cessare: Immo circa bonum et melius audi Bernardum: Ego inquit non arbitror minora vota impedire debere maiora: nec deum exigere quod tanquam sibi promissum bonum si pro eo melius aliquid fuerit persolutum. Porro si quod sub voto cadit malum esse dinoscitur: non contristet votum: quia non est obligatorium: dicente Isidoro: In malis promissis rescinde fidem: in turpi voto muta decretum: quod incaute vouisti non facias: Impia est promissio que scelere adimpletur. Denique circa id quod euentu malum fit: doctores sic diffiniunt. Illud inquiunt quod in aliquo euentu est bonum in aliquo malum: non obligat nisi pro euentu bono: vt votum Iepte: de quo dicitur in libro Iudicum. Unde Thomas aquinensis: Quicquid votum fiendum impediret si presens esset: etiam facto voto obligationem aufert. Unde si aliquid possibile cum vouetur postea fiat impossibile: tollitur obligatio.