Consolatorium theologicum
Liber 11, Cap. 6: De mundi relictione
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 77r-v)

Homepage     Index Page

Porro mundum relinquere est vincula valde periculosa euadere. Unde Augustinus. Uincula huius mundi asperitatem habent veram: falsam iocunditatem: certum dolorem: incertam voluptatem: durum laborem: timidam quietem: rem plenam miserie: spem beatitudinis inanem. Et iterum. Mundus iste periculosior est blandus quam molestus: et magis cauendus cum se allicit diligi: quam cum admonet cogitque contemni. In hoc mundo non timere: non laborare: non periclitari impossibile est. Et iterum. Ibi nihil nisi fragile plenum periculis: per que pericula peruenitur ad maius periculum. Pereant ergo hec omnia: et dimittamus hec vana et inania: conferamus nos ad solam inquisitionem eorum que finem non habent. Uita hec misera mors incerta: cito obrepit: et post hoc negligentie supplicia luenda sunt. hec Augustinus. Quare merito mundus relinquendus est propter christum dulcem refectionem: quia testante Bernardo: cui christus incipit dulcescere: necesse est amarescere mundum.