Consolatorium theologicum
Liber 11, Cap. 7: De ingressu religionis
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 77v-78r)

Homepage     Index Page

Et profecto habitare in claustro merito plus delectat: quod paradiso voluptatis comparatur. Unde Petrus rauennas. Iuxta sententiam cordis mei si paradisus in hac vita presenti est: vel in claustro vel in scholis est. Quicquid enim extra hec duo est: plenum est anxietate: inquietudine: amaritudine: formidine: sollicitudine et dolore. Unde et Bernardus. Uere claustrum est paradisus: hic prata virentia scripturarum: hic pariter fluens lachrymarum vndositas: quam de purissimis affectibus amor ille eliquat: hic enim sunt arbores eminentissimi chori sanctorum: et nulla est que non multa fructus gaudeat vbertate: hic est illa sublimis mensa: in qua deus et cibans est et cibus: munerans et munus: offerens et oblatum: conuiua et conuiuium: Hic congeste sunt omnipotentis diuitie: hic refusa est gloria angelorum: Putasne ociari illos qui habitant vnius moris in domo? Uideas hunc sacris lectionibus intendentem: illum incumbentem orationibus: hunc pro suis excessibus lachrymantem: illum in dei laudibus exultantem: hunc vigilantem: illum ieiunantem: et officia pietatis sibi inuicem incutere: Nocte consurgunt ad confitendum ei: Uespere et mane et meridie narrant et annunciant eius laudem: et omnis illorum sedulitas in orbem diuini rotatur obsequii. Hec Bernardus.