Insuper dum pressura captiuitatis detineris: accessu mentis ad deum ire compulsus: cum confessione laudis vel peccati in solo deo consolationem habeas: et leteris quemadmodum Tobiam de deo loquente dixisse nouimus. Ego inquit in terra captiuitatis mee confitebor illi. Et sequitur: Ego autem et anima mea in eo letabimur. Sed non parum est in deo letari: quia bonum huiusmodi leticie que est in deo: qui bonum est infinitum: dure captiuitatis malo quantitate quodammodo preponderat infinita. O quantum merito posset homo consolari captus seu vinculatus: presertim propter fidem christi per dilectionem operantem. Nempe talis hoc ipso aureis catenis fortissimis alligaretur christo cui sic alligatum esse est verius in celo quam in terra esse: et per consequens quam in terra captum vel vinctum esse: immo censendus est talis in terra non esse. Profecto enim modicum pro nihilo reputatur. Unde si minimus digitus meus solus esset in carcere: nemo per hoc incaceratum me iudicaret. Sed certe secundum Augustinum: minus est totum corpus respectu anime: quam sit digitus minimus respectu residui corporis: Quare pari modo cogitatione et auiditate in illa eterna patria conuersatus: censendus est in terra non esse: vbi est secundum minimam partem sue substantie circumscriptus. Nec de carcere tristeris: aut enim ex delicto carcerem meruisti: aut iustus existens minime deliquisti. Si detur primum: bonum est tibi quod hic luis delicta: hic te non punito vel minus quam carcere: incomparabiliter alibi grauius luenda. Si vero detur secundum: crede et nullatenus dubites quod pro penalitate indebita habebis delitias. Rursum iustus pro confusione carceris laudes habebit et solacia societatis. De laudibus quidem carceris sic dicit augustinus. Non ita laudamus ioseph cum frumentum distribuebat: sicut cum carcerem inhabitabat. De solatio societatis vero multis patet in locis. Nam Petrum: Paulum: Iohannem baptistam socios habet: et plurimos qui vincula et carceres experti fuerunt. Denique iustus pro detentione carceris libertatem habet celestis deambulationis. Unde quemadmodum ad quendam ait Hieronymus: Infinita heremi vastitas te terret: sed tu paradisum mente deambula: quotienscunque cogitatione ac mente illuc conscenderis: totiens in heremo non eris. Ita econuerso dicere possum pari pacto: Si carcer te terret: paradisum mente deambula: quotienscunque cogitatione ac mente illuc conscenderis: totiens in carcere non eris.
|