Consolatorium theologicum
Liber 11, Cap. 9: De excommunicatione et aliis censuirs inflictis
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 79r-v)

Homepage     Index Page

Demum o homo scias quod prelati ecclesiastici: sacerdotes: et precipue summi pontifices sunt medici spirituales: eo quod contra tumorem contumacie: qui est vtique periculosior omni corporali tumore: inquantum meretur penam gehenne: membris corporis christi mystici: et maxime dicto tumore infirmatis seu grauatis adhibere habent spiritualem medicinam censure ecclesiastice: cuiusmodi est sententia excommunicationis: suspensionis et interdicti. Hinc nanque de excommunicatione dicunt iura: quod medicinalis est non mortalis: dummodo is in quem lata fuerit non contemnat. Qui enim excommunicatur: ad hoc secundum apostolum: excommunicatur: vt spiritus saluus fiat. Spiritus igitur excommunicati ob tumorem contumacie in periculo esset salutis sue sine excommunicatione. Et nimirum hoc sufficit pro consolatione. Consolari enim solent homines de amarissimis medicinis propter spem salutis. Denique si sententia excommunicationis in te lata fuerit iusta: ipsam non contemnas: sed de ipsa potius consoleris tanquam de salubri medicina: que tanto est salubrior: quanto ab excellentiori apothecario: in cuius cordis apotheca: non modo virtutes herbarum: sed omnium virtutum aromata continentur: est confecta: cum non ab homine: vt dicunt iura: sed secundum sanctos patres a deo procedere vincula ecclesiastica dinoscantur. Unde Chrysostomus. Nemo contemnat vincula ecclesiastica: Non enim est homo qui ligat: sed christus qui hanc potestatem dedit hominibus: et dominos fecit homines tanti honoris. Porro si sententia iniusta fuerit te non ligat: dummodo alias per contemptum non ligeris: sed magis patienter ferens excommunicationem iniustam: celestem coronam: iuxta sententiam augustini mereberis: Utique tanto magis preciosam: quanto sententiam sustinueris magis iniuriosam. Sane si per hoc de excommunicationis vinculo consolari volueris: de suspensionis et interdicti vinculis magis consolari valebis: quia sententia excommunicationis maior est secundum se omnibus penis ecclesiasticis. Denique non dubium quin tua irregularitas et inhabilitas pauperiorem te faciat et in gradu humiliori te constituat: atque sic ad gradum habitualis humilitatis perfectiorem te disponat. Porro gradus humilior est tibi desideranter amplectendus gratia perfectioris humilitatis: et hoc merito te debet consolari: quia gradus perfectior humilitatis: non modo episcopali: sed et omni ornatu ecclesiastico peramplius te ornabit. Audi de hoc Bernardum ad decorem humilitatis commendandum: minus dicentem et plus intelligentem. Nulla inquit splendidior gemma in omni precipue ornatu summi pontificis quam humilitas.