Primo igitur quia vt estimo: diuina officia: et ecclesie sacramenta: et specialiter sacra communio si non essent interdicta tempore interdicti: spiritum tuum recrearent. Ecce modo ad consolationem tibi sit: quod spiritualis medicus hanc recreationem vt cunque interdixit: per hoc dietans membra corporis christi mystici non sana que multum valet taliter dietari. Nam huiusmodi abstinentia est eis summa medicina: et si obediant medico: signum habent consolatorium: scilicet signum consequendi in proximo sanitatem per sue infirmitatis: puta tumoris contumacie cessationem. Nec obstat quod non in omnibus quibus dicta diuinorum et sacramentorum recreatio interdicitur tumor contumacie inuenitur. Nempe propter tumorem vel aliam infirmitatem capitis vel membri alterius: sepe ex iussu medici omnibus membris aliis sanis cibus et potus subtrahitur ex hoc solo quod immediate non sano membro adherent. Nam quamuis incipiente hydropisi: tantum vnum membrum hominis fit inflatum: ratione tamen illius omnibus membris aliis potus subtrahitur quantumcunque bonis. Sic autem est et in proposito: quod dicta recreatio subtrahitur etiam sanis membris ecclesie sine eorum culpa: sed non sine causa: ex eo scilicet quod habent aliquam adherentiam: vel secundum locum cum non sanis: vt scilicet si fieri possit dent operam efficacem vt cesset tumor arrogantie siue contumacie in illis propter quorum culpam lata est sententia interdicti: vel si hoc non possunt saltem ipsi culpabiles eo citius ad cor redeant: quo magis habent de hoc compati aliis et timere dei offensam grauiorem: quod ipsorum occasione alii per predicte sue recreationis subtractionem affligantur: que nihilominus membra sana si veraciter sana sunt: vtpote ad corpus christi mysticum commune sibi et aliis bene disposita: etiam ipsa per commune bonum eiusdem corporis consolentur: quorum perfecta sanitas hoc requirit: quod vt verbis vtar augustini: communia propriis: non propria communibus anteponant. Sed ad sana membra me conferens: consolationisque materiam ad sacre communionis sacramentum restringens: loquor ad te qui de sanis membris es ecclesie: O homo si de membris sanis es: subtracto tibi tempore interdicti vel aliunde eucharistie sacramento: hoc pro consolatione fit tibi quod per hoc no priuaris necessario re ipsa sacramenti. Unde Thomas de aquino inter hec distinguens ait: Id quod est sacramentum est signum eius quod est res sacramenti. Duplex autem est res huius sacramenti. Una quidem que est signata et contenta: scilicet ipse christus. Alia autem est signata et non contenta: scilicet corpus christi mysticum: quod est societas sanctorum. hec ille. Sacramentum ergo tantum sunt species sacramentales. Et esto quod harum sumptione membra aliqua dicti corporis priuentur tempore interdicti: re tamen sacramenti vel effectibus eius non priuantur necessario: immo quantum ad huiusmodi videtur eis parum deperire: maxime etate prouectis: et in his que fidei sunt bene instructis: et si in talibus aliquid deperit quo minus ea consequantur: hoc quodammodo stat per eos. Istis nanque non necessario subtrahitur res sacramenti signata et contenta: scilicet ipse christus: quem perfecte possunt eo tempore saltem desiderare. Sed testante Gregorius qui perfecte deum desiderat profecto iam habet quem amat. Non subtrahitur etiam necessario res signata et non contenta scilicet corpus christi mysticum: De quo dixisse videtur beata agnes: Iam inquit corpus eius corpori meo sociatum est: scilicet in quantum ipsa ei tanquam membrum sociata est. Denique membris sanis etiam quantum ad effectum sacramenti fit pro consolatione quod cibum sacramentalem corporaliter subtractum manducare possunt fide et desiderio. Fide quidem: dicente beato Augustino: Crede et manducasti. Quantum autem ad desiderium: audi Thomam aquinensem. Sicut inquit aliqui baptizantur baptismo flaminis propter desiderium baptismi antequam baptizentur baptismo aque: ita etiam aliqui manducant spiritualiter hoc sacramentum antequam sacramentaliter sumant propter desiderium sumendi ipsum sacramentum. Et hoc modo dicuntur baptizari et manducare spiritualiter et non sacramentaliter illi qui desiderant hec sacramenta. hec ille. Sane multum expedit et vtile est: quod homo sacramenti desiderio superaddat tantam actualem deuotionem et dispositionem: cum quanta alias se prepararet ad verum sacramentum. Si enim illo tempore quo alias ad sacramentum esset accessurus bene recollectus: confessus et contritus: per spacium vnius misse vel circiter deuotioni se daret ac si esset communicaturus: et sic dispositus nihilominus ex obedientia ecclesie a perceptione sacramenti et a missa abstineret: hoc quantum ad effectum sacramenti percipiendum multum proficeret et iuuaret.
|