Consolatorium theologicum
Liber 12, Cap. 2: De subtractione vsus scripture
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 81v-82r)

Homepage     Index Page

Porro de subtractione vsus sacre scripture et ceterorum huiusmodi noli turbari: quia signum in bonum est tibi. Unde Hugo loquens de saluatore sic dicit. Ait ad discipulos: Nisi ego abiero paraclitus non veniet ad vos: Idcirco nimirum dominus iesus discipulis suis se subtraxit corporaliter: vt eum discerent amare spiritualiter. Erat enim et ipse quidem prius: id est: ante passionem paraclitus: id est: consolator secundum presentia corporalem: sed hec consolatio quasi lac erat de carne manans paruulis. Idcirco subtractum est lac vt ad perfectionem conualescerent amoris spiritualis. Ascendit siquidem in celum: vt corda post se traheret et dilectus pergeret post dilectum. Sed et vsque hodie christus amicos suos quasi quadam corporali presentia consolatur in scriptura sacra et ecclesie sacramentis atque aliis visibilibus exercitiis virtutum: quorum aliquando dispensatorie subtrahit vsum: vt spiritualis amoris dulcedinem tanto purius percipiant: quo nihil foris habent etiam in opere virtutis ad quod mentem suam per intentionem effundant. hec Hugo. Qua propter hoc consolationis signum habeas quod premissorum et consimilium subtractio te perturbans quandoque ad maius quam sit ea habere bonum hominis ordinatur.