Consolatorium theologicum
Liber 12, Cap. 3: De subtractione deuotionis et cordis ariditate
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 82r-v)

Homepage     Index Page

Simile est in cordis ariditate subtracto deuotionis humore. Nimirum quantum ad hanc ariditatem deus a quo deuotionis humor deriuatur: se et deuotionem ipsam hac de causa nonnunquam dispensatorie subtrahit: vt fidelis anima deuotionem ipsam prius habitam per ariditatem cordis subsequentem quo ad saporosos fructus bonorum operum se sterilem esse sentiens: memorque deuotionis preterite et perdite per desiderium deuotionis rediture amplius proficiat: quatenus sic ariditas ipsa naturali quodammodo appetitu maiorem deuotionis humorem quam prius habuerit attrahat: atque maiori desiderio ad deum quasi perditum reinueniendum moueatur: et dicat cum sponsa: Ueniat dilectus meus in hortum suum: non solum vt statim comedat fructum pomorum: sed vt ante veniat rigans quod est aridum. Ipse nanque est cuius inter alios presentie sue effectus: secundum Bernardus est rigare arida. Specialiter autem hoc hominem qui cordis patitur ariditatem consoletur: quod per hoc non minus meretur quando non habet deuotionis lachrymas nec spiritualem leticiam: potest nanque inniti nihilominus soli lumini fidei: cui soli inniti non est parui meriti: sed nonnunquam est maioris quam sit meritum aliorum.