Ceterum non tristeris de carentia oportunitatis orandi vel aliud opus spirituale faciendi: quia carentia huiusmodi non se extendit ad actum voluntatis: quo minus opus spirituale perfecte potes velle: quamuis illud exteriori exercitio non vales perficere. Et hoc intantum quidem sufficit inquantum apud deum et multotiens etiam apud homines cum deest facultas: voluntas boni operis pro facto reputatur. An non ita apud deum voluntas boni operis: quemadmodum apud eum voluntas praui operis pro facto reputatur? Audi de hoc verbum saluatoris: Dictum est inquit antiquis: Non mechaberis: Ego autem dico vobis: quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam: iam mechatus est eam in corde suo. Specialiter autem de oratione forsitan attendis illud verbum apostoli: Sine intermissione orate et cetera. et tristaris ex eo quod propter impedimentum aliquod vel oportunitatis carentiam reputas eius impletionem tibi fore impossibilem. Sed nequaquam est ita: quia et itidem apostolus alibi dicit: Orabo spiritu: orabo et mente. Sed et officium orationis deo acceptabile: per alios doctores sancte ecclesie consolabiter extenditur. Unde Augustinus. Desiderium boni est oratio: et si continuum est desiderium: continua est oratio. Unde et Ambrosius. Nunquam desinit iustus orare nisi desinat iustus esse: semper orat qui semper bene agit.
|