Consolatorium theologicum
Liber 12, Cap. 5: De exauditionis tarditate
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 83r-v)

Homepage     Index Page

Nec turbari debes de orationis difficultate vel exauditionis tarditate tibi plurimum ad bonum cedente. Deus enim tarde te exaudiendo tacite quasi rei petite commendat valorem. Quo etiam tibi dat inducias rei petite considerandi magnitudinem: eo et auget desiderium ad capacitatem pariterque adauget dum exaudit perceptionis dulcorem. Nempe et cibum dare differens auget esuriem: que quanto fit intensior: tanto cibi sumptio tandem redditur dulcior seu delectabilior. Unde Augustinus. Cum tardius dat deus: commendat dona non negat: diu desiderata dulcius obtinentur: cito autem data vilescunt: pete: quere: ita petendo et querendo crescit vt capias: seruat tibi deus quod cito dare non vult: vt et tu discas magna magne desiderare. Unde et Gregorius. Desideria nostra vtique dilatione extenduntur vt proficiant: et proficiunt vt ad hoc quod perceptura sunt conualescant: exercitantur in certamine vt maioribus premiis cumulentur in retributione: labor protrahitur pugne vt crescat corona victoris.