De frustratione etiam petitionis tue pro re temporali facte noli tristis esse: vtique propter maius bonum tuum a deo tibi denegante. Ipse enim nouit quod tu nescis. Non enim negaret qui omnia nouit ac beniuolus et diues est in omnes: nisi sciret quod re illa male vsurus esses: quod si prescires ipsam non peteres. Potius ergo de negatione eius consolare et gratias age deo: qui nihil horum tibi denegaret: nisi gratia salutis tue. Unde et Augustinus. Cum ea que deus laudat et promittit ab illo petitis: secure petite: illa enim deo propitio conceduntur: quando autem petitis temporalia cum modo petite et timore: illi committite vt si prosint det: si scit obesse non det: quid enim obsit vel prosit nouit medicus non egrotus. Et iterum Augustinus super illo verbo saluatoris: Quodcunque petieritis in nomine meo hoc faciam. Quid inquit est: quodcunque petieritis: cum videamus plerunque fideles eius petere et non accipere. Ac forte propterea quia male petunt: male enim vsurus eo quod vult accipere deo potius miserante non accipit. Et sequitur paucis interpositis: Audi illic positum sic esse: in nomine meo quod est christus iesus: Iesus significat saluatorem: ac per hoc quodcunque petimus aduersus vtilitatem salutis: non petimus in nomine saluatoris: et tamen ipse saluator est non solum quando facit quod petimus: verumetiam quando non facit. Quoniam quod videt peti contra salutem non faciendo se exhibet saluatorem. Nouit enim medicus quid pro sua salute quid contra suam salutem poscat egrotus. Et ideo contraria poscentis non facit voluntatem vt faciat sanitatem. Sane quodam quamuis in nomine eius petamus non tunc quando petimus facit sed cum facit differtur quod petimus non negatur. Hec Augustinus.
|