Consolatorium theologicum
Liber 12, Cap. 7: De distractione pro aliorum vtilitate ac impedimento contemplationis
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 84r-85r)

Homepage     Index Page

Rursum non tristeris de tua distractione pro aliorum vtilitate: quia distractio ratione profectus proximorum habita nonnunquam cedit in magnum bonum habenti. Unde Gregorius. Caritas que diuisa vnire consueuit cor iusti diuidi per multa compellit: quod tamen tanto ardentius in deo colligit: quanto latius per sancta desideria spargit. Unde et Innocentius tertius. Nullus absque licentia romani pontificis occasione quacunque deserere presumat presulatum: quoniam sicut maius bonum minori bono preponitur: ita communis vtilitas speciali vtilitate prefertur. Et in hoc casu recte preponitur doctrina silentio: solicitudo contemplationi: et labor quieti. Ad quod vtique designandum vnigenitus dei filius non de rachele secundum carnem natus est sed de lya. Nec legitur eum in domum suam mariam accepisse sed martham. Unde quando potest episcopus preesse et prodesse non debet cedendi postulare licentiam aut etiam obtinere. Unde et Bernardus. Ex bonis operibus mens assueta quietis recipit consolationem quotiens sibi lux vt assolet contemplationis subtrahitur. Quis enim non dico continue: sed vel diu dum in hoc corpore manet lumine contemplatonis fruatur: ac quotiens corruit a contemplatiua: totiens in actiuam se recipit: inde nimirum tanquam e vincino familiarius reditura in idipsum: quoniam sunt inuicem contubernales et cohabitant he due pariter: est quippe soror marie martha. Et iterum: Hoc siquidem vera et casta contemplatio habet: vt mentem quanto diuino igne vehementer succenderit: tanto repleat zelo et desiderio acquirendi deo qui eum similiter diligant: vt ocium contemplationis pro studio predicationis libentissime intermittat. Et rursum petita votis aliquatenus in hac parte: tanto ardentius redeat in idipsum: quanto se fructuosius intermisisse meminerit. Et recte sumpto contemplationis gustu valentius ad acquirenda lucra solita alacritate recurrat. hec Bernardus. Insuper maius premium et idcirco dulcius seu delectabilius maiori merito correspondet: Sed per vite actiue opera contingit magis mereri: et ideo ne illa impediantur optabile est a presenti dulcedine vite contemplatiue vel pro tempore impediri. Unde Thomas aquinensis. Potest contingere quod aliquis in operibus vite actiue plus meretur quam alius in operibus vite contemplatiue: puta si propter abundantiam diuini amoris vt eius voluntas impleatur propter ipsius gloriam interdum sustineat a dulcedine contemplationis ad tempus separari. hec ille. Et certe illud quod magis est christo placitum: amore ipsius christi habenti caritatem magis esse debet etiam consolatorium: et ideo etiam ad salutem proximorum assumendum. Unde et Augustinus. Ocium sanctum querit caritas: negocium iustum suscipit necessitas caritatis. Quam sarcinam si nullus imposuit: intuende veritati vacandum est. Si autem imponitur: suscipienda est propter caritatis necessitatem. hec ille. Hinc est quod etiam idem Thomas sic dicit. Perfectio caritatis est vt aliquis propter dei amorem pretermittat dulcedinem contemplatiue vite quam magis amaret: et accipiat actiue vite occupationes ad procurandum proximorum salutem. hec ille.