Consolatorium theologicum
Liber 13, Cap. 1: De consolatione super carentia bonorum corporis
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 85v-86r)

Homepage     Index Page

Primo igitur o homo cur anima tua tristatur et in malum suum: cur ei tanta est de bonis corporis cura? Nescis quod teste Salomone: qui delicate nutrit seruum suum postea sentiet eum contumacem. Certe anima est domina: presertim secundum partem superiorem que libera est: secundum quam homo dominus est actuum suorum. Estque anima secundum illam ad imaginem dei facta: secundum deum regem celi formata tanquam eiusdem regis filia. Corpus vero tenet locum serui: quia secundum corporalem substantiam natura humana dicitur esse serua vel ancilla. Non tristetur ergo anima de carentia bonorum corporis serui sui. Non enim debet velle seruum suum per bona sua lasciuire: et in illud delicate nutritum sibi non obedire sed contumacem sentire: aut seruum suum in bonis suis diuitem esse et seipsam spoliare bonis suis et perire. Quippe quo amplius dictum seruum suum lasciuire contigerit in bonis suis: eo magis ipsa domina carebit bonis propriis virtutum: scilicet vestimentis que solebant ipsam redimire. Omnis enim gloria eius scilicet huius filie regis abintus in fimbriis aureis circumamicta varietatibus: scilicet in variis habitibus virtutum: qui sunt intus in anima et gratis circumstantiis operationum sibi in ratione finis attributarum: quemadmodum fines vestium fimbriis aureis adornantur. Quare ergo tristatur anima et non magis gaudet de bonorum corporis diminutione pro suarum virtutum probabili augmentatione vel saltem conseruatione? Nimirum paruipendenda sunt corporis bona que sunt amissibilia. Unde Boetius sermonem ad mundanos dirigens dicit: Estimate qui vultis nimium corporis bona: dum sciatis hoc quodcunque miramini: triduane febris igniculo posse dissolui.