Consolatorium theologicum
Liber 13, Cap. 10: De infirmitatibus 
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 90v-91r)

Homepage     Index Page

Similiter de infirmitate corporis quam tibi deus immittit non tristeris: sed eam habeas tanquam beneficium et gratiam visitationis: et gaudeas de signo salutis: sperans hoc tibi fieri ad dandam scientiam salutis tue in remissionem peccatorum tuorum: per viscera misericordie sue in quibus visitauit te oriens ex alto. Unde in patrum libro de quodam legitur: quod cum frequenter infirmaretur in corpore: contigit vt vno anno nulla eum egritudo contingeret: et propterea flebat et grauiter ferebat dicens: Reliquisti me domine et noluisti me hoc anno visitare. Et ideo vt quidam alius senex dixit: Si te occupauerit infirmitas corporis: noli pusillanimis fieri: sed patienter fer: et roga deum vt donet tibi que expediunt: hoc est: quod voluntas sua fiat. Summa enim religio est vt in infirmitate quis agat gratias deo. Multum etiam te debet consolari presens egritudo: quia si eius penam voluntarie sustines in hoc mundo: hec te liberare posset a maximis penis et diu sustinendis in purgatorio.