Rursum non turberis de vite breuitate: sed magis studeas prudenter agere: et potius bonos actus quam dies multiplicare. Unde et Seneca. Unus dies hominum eruditorum plus valet quam imperiti longissima etas. Et iterum. Sapiens semper cogitat qualis non quanta sit vita. Non enim viuere bonum est sed bene viuere. Et iterum. Quod bene viuas refert: non quamdiu: actu vitam metiamur non tempore. hec Seneca. Sed si de breui vita gaudere non potes: sis vel indifferens cum Augustino: quo solus cum deo colloquens dicit: De salute corporis mei quandiu quid mihi sit vtile nescio: tibi domine hoc committo. Qui etiam de male accedentibus longe vite sic dicit. Uita hec est dubia: vita ceca: vita erumnosa: quam humores tumidant: dolores extenuant: ardores exiccant: aera morbidant: esce inflant: ieiunia macerant: ioci soluunt: tristicie consumunt: sollicitudo coartat: securitas hebetat: diuitie iactant: paupertas deiicit: iuuentus extollit: senectus incuruat: infirmitas frangit: meror deprimit: et post hec omnia mors interimit et vniuersis gaudiis finem imponit: ita vt cum esse desierint non fuisse putentur. hec Augustinus.
|