Consolatorium theologicum
Liber 13, Cap. 13: De morte iam imminente
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 91v-92r)

Homepage     Index Page

Deinde de morte imminente non tristeris sed potius gaude: quia mors miseriarum finis est et obliuio. Unde Seneca. Mors malorum omnium remedium est. Et ideo idem Seneca dicit: quod rudis est tyrannus qui morte penam exigit: quia ipsum a pena liberat quem punire se credit. Et propter hoc etiam de mortuis dixit Iohannes in apocalypsi. Amodo iam dicit spiritus vt requiescant a laboribus suis. Mors est etiam eterne ac iocunde vite ingressus et inchoatio: Et ideo transitus sanctorum natale eorum ab ecclesia appellatur. Unde Cyprianus. Qui nunc morimur ad immortalitatem morte transgredimur: nec potest eterna vita succedere: nisi contigerit hinc exire. hec ille. Nos ergo gloriemur de morte: qua proficiscimur ad dominum deum nostrum: dominum vniuersorum: et ad gloriosam eius genitricem reginam celorum: et generaliter ad societatem ciuium supernorum.