Consolatorium theologicum
Liber 13, Cap. 14: De agonia
Basel: J. Amerbach, 1492 (f. 92r-v)

Homepage     Index Page

Denique si in agone non consoleris propter demonum temptationes et impugnationes: inuoca virginem sanctam katherinam. De qua canit ecclesia: Imminente passione virgo hec interserit: assequatur iesu bone quod a te petierit suo quisque in agone memor mei fuerit. Et ecce ad ipsam facta est vox celitus eam asserens esse exauditam. Hanc igitur in agone tuo inuoca. Sed super omnia reginam virginem inuoca: de qua sic ait Bernardus. Ille solus o virgo beata tuas laudes sileat: qui fideliter inuocatam sensit vnquam in suis necessitatibus sibi defuisse. Et iterum: Si criminum immanitate turbaris: si conscientie feditate confusus: si iudicii terrore perterritus: si baratro desperationis absorptus: mariam cogita: mariam inuoca: non recedat a corde: non recedat ab ore: nam ipsam cogitans non erras: ipsam rogans non desperas. Hec Bernardus.