Consolatorium theologicum
Liber 13, Cap. 2: De deformitate corporis
Basel: J. Amerbach, 1492 (f. 86r-v)

Homepage     Index Page

Porro nec tristari debes de deformitate siue sit in toto corpore siue in aliqua eius parte. Quia per vera virtutum pulchritudinem poteris consolari. Unde Seneca. Potest ingenium fortissimum ac beatissimum sub qualibet cute latere: potest ex deformi humilique corpusculo formosus animus ac magnus exire. Non deformitate corporis fedatur animus: sed pulcritudine anime ornatur corpus. hec ille. Nec solum non fedatur animus deformitate corporis: sed etiam pulchrificatur multotiens ac placabilior et preciosior efficitur: quia secundum Senecam: omnis res que non habuit decus: virtute addita sumit. Et secundum Tullium: sicut sanitas est pulchritudo corporis: ita est virtus anime. Et ideo qui propter deformitatem humiliatus se paruulum agnoscit: secundum quandam glosam: pulcher et speciosus decore virtutum agnoscitur. Nec mirum si talis redditur preciosior. Est enim humilitas in homine que paruulum reddit: inuenta quasi vna preciosa margarita: que licet videatur parua: tamen vt magne virtutis et precii est pro celestibus nundinis comparanda. Denique si humilis aliquis ob deformitatem corporalem solo vno gradu fit humilior: multo melius est hoc ei quam sit mala maxima deformitas corporalis: cum solus ille gradus maximis gratiis gratis datis preferatur. Sed esto quod te deformitas non reddat humiliorem: saltem te reddat minus superbum: et hoc valde est magnum scilicet minus esse superbum. Nempe gradus subtractus superbie: si adhuc duraret: presertim vsque in finem tui transitus: tanto eidem gradui maior pena deberetur: quod omnis deformitas reperibilis in hoc mundo si tibi inesset tantum cruciare non posset.