Consolatorium theologicum
Liber 13, Cap. 3: De oculorum defectu
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 86v-87v)

Homepage     Index Page

Ceterum non debes oculorum defectum grauiter ferre: quia defectus oculorum corporalium nonnunquam operatur cogitationes magis viuaces: et per contemplationem de die in diem in altum crescentes: ac sensibus aliis per accidens minime impedientibus: directius et magis continue in deum tendentes. Unde testante decretorum libro: cecus dicitur qui superne contemplationis lucem ignorat: quam quidem ignorantiam magis presumendum est inesse oculos habenti: quam ei: ceteris paribus: qui priuatione oculorum cecus dicitur appellatione vulgari. Quemadmodum enim sagittarius claudit vnum oculum vt alio oculo dirigente certius mittat telum ad metam seu terminum: ita clauso per cecitatem oculo carnis: alius oculus scilicet mentis cogitationum suarum visione certius attingit metam seu terminum: ad deum finem vltimum. Non est etiam dolendum de oculorum perditione: quia depredantur animam celestium contemplatione: scilicet propter inferiorum rerum concupiscibilium incautam visionem: Contra quarum intuitum concupiscentiam generantem dicit Gregorius. Non licet intueri quod non licet et cupisci. Item depredantur animam supernorum amore propter consequentem in rebus infimis delectationem. Unde Gregorius. Tanto quisque a superno amore disiungitur: quanto inferius delectatur. Sed et Seneca dicit: cecitatem partem esse innocentie. Nimirum cecitas facit non videre: ac per consequens non inuidere: sed magna pars est innocentie non inuidere. Item cecitas facit non impudice videre: sed et hoc additur ad innocentiam: quemadmodum impudica visio ad videntis culpam. Insuper auaricie et extollentie cecitas oculorum ac multis vitiis aliis viam precludit. Unde Seneca. Oculos perdidi quam multis cupiditatibus via incisa est. Oculi enim irritamenta sunt vitiorum: duces scelerum.