Nec de auditus defectu turbari debes: quia inde hoc bonum consequeris quod vana non audis. Unde sancta Sincletice. Surdi facti sumus: nunc cognouimus quod auditum vanum amisimus. Item melius audire poteris auditu hominis interioris et aure cordis occulta et secreta verba diuine inspirationis: et quasi susurro dei hominem interius secretius alloquentis percipienda modis occultis. Unde psalmista. Audiam quid loquatur in me dominus deus: quasi diceret: Tanquam surdus non audiens quod sonat vel dicatur extra me forinsecus: audiam quid loquatur in me dominus deus: quia a strepitu mundi qui foris inquietat sum auersus. Unde et saluator dixit: Surdi audiunt: quod moraliter sic intellige. Surdi per priuationem auditus exterioris audiunt auditu hominis interioris. Hinc est quod personis religiosis: que ad verba diuine inspirationis auditu mentis seu aure cordis perfecte percipienda aptiores esse debent: certis locis et temporibus silentium vt auditus exterior vacet seriosius imperatur. Denique o homo tu qui foris surditatem pateris: te ad bonum multiplex disponentem interne auditionis: noueris preter premissa bonum aliud singulare expressum esse in canticis: vbi dicit sponsa deiformis: Anima mea liquefacta est vt dilectus locutus est: quasi dicat cum psalmista: Factum est cor meum tanquam cera liquescens: scilicet quando dilectus anime ipsam animam alloquitur interna inspiratione. De quo eius alloquio dicit psalmista. Ignitum eloquium tuum vehementer. Ignita autem ceram resoluunt et liquescere faciunt. Ignito autem eloquio seu alloquio interne inspirationis attacta anima velut ab igne cera in sui dilecti dulcedinem continue resoluitur et liquescit.
|