Nec ob loquele defectum seu carentiam perturberis: quia alia quedam interioris hominis est secreta loquela multo intimior: dulcior et suauior: qua homo secundum Hieronymum: si hominum copia defuerit loquitur cum deo. Qua etiam loquela loquitur homo cum virgine gloriosa: cum angelis et proprio suo angelo. Qua denique loquela loquitur homo cum quolibet sancto: et cum omnibus de numero beatorum: ac cum caris suis vel parentibus: quos sperat esse in societate ciuium supernorum. Nec mirum quod secundum interiorem hominem quantumcunque balbutiens siue mutus loqui poterit: cum et secundum illum cantare ei possibile sit: Paulo hoc innuente et dicente: Cantantes et psallentes in cordibus vestris domino. Sane quanta eorum sit multitudo quibus etiam mutus loqui poterit: quanteque sint dignitatis patet ex premissis. Que cura igitur erit ei si paucis respectiue et multo indignioribus tanquam vermiculis huius mundi hominibus loqui non potest? Sed nec transeundum quod sicut dicit Gregorius: Tanto vnusquisque a superno amore disiungitur: quanto inferius delectatur. Ita profecto tanto vnusquisque ab interno cum sanctis colloquio impeditur: quanto inferius terrenis creaturis colloquendo delectatur. Et rursus econtra: Tanto quisque mutus: ceteris paribus: magis in superno cum caris suis colloquio delectatur: quanto inferius exteriori colloquio priuatur. Cesset ergo eius querela de loquele carentia: et dicat verbum consimile de colloquio cum amicis vel quibuscunque hominibus terrenis: quale verbum magdalena teste Origene dixit de colloquio cum angelis. Nolo inquit angelos videre: nolo cum angelis manere si ceperint mihi multa narrare: et si voluero eis ad omnia respondere: timeo ne amorem meum magis impediant quam expediant.
|