Consolatorium theologicum
Liber 13, Cap. 7: De membrorum carentia vel deformitate 
Basel: J. Amerbach, 1492 (f. 89r-v)

Homepage     Index Page

Insuper nec de predictorum nec quorumcunque membrorum carentia vel defectu turbari debes: quia forte eorum occasione ad aliqua illicita perpetranda temptareris: a quibus temptationibus ad modum plurimum supportaris: quas quidem temptationes si haberes: nescis an vnquam eas vincere posses: sed verisimilius in toto vel in parte succumberes. Et si de membrorum carentia vel defectu turbaris: sequitur quod de tua vtilitate turbaris: de qua potius gaudere deberes. Unde Hieronymus. Si quis fortitudinem latronis vel pirate eneruat: et eos infirmos reddit: prodest illis sua infirmitas. Debilitata enim membra quibus non bene vtebantur: a malo opere cessabunt. Huic autem sententie satis concordat illud consilium saluatoris: Si manus tua vel pes tuus scandalizat te: abscinde eum et proiice abs te: scilicet saltem corde. Melius est tibi ad vitam ingredi debilem vel claudum: quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem eternum. Denique membrorum carentia vel defectus aut totius corporis seu alicuius partis eius deformitas eo valet tibi: quo minus procedis in publicum: magisque domi manens: custodis cubiculum tuum: paratior sequi redemptoris nostri consilium quo moneris: vt cum oraueris intra in cubiculum tuum et clauso ostio ores patrem tuum. Deinde super omnia valet hoc quod defectus vel deformitas: siue sit in toto corpore: siue in aliqua eius parte: humiliat hominem de facili: Superbiamque sociam pulchritudinis non sinit in eo regnare: que radix est omnis mali: que quidem si inualesceret: radicem omnium virtutum scilicet humilitatem extirparet: qua sola acquisita vel retenta nil est de quo conqueri homo haberet.