Preterea de senectute non tristeris que in se iocundissima est. Unde Seneca. Iocundissima etas est senectus: iam non tam preceps quam dulce est cupiditates fatigasse ac reliquisse. Et iterum. Magnum expecta gaudium cum puerilem animum deposueris et te in virum philosophie transtuleris. hec Seneca. Denique melius est esse iuuenem et recentem secundum hominem interiorem ac senilem et deficientem secundum exteriorem: quam econuerso esse iuuenem ac recentem secundum hominem exteriorem ac esse veterem et deficientem secundum interiorem. Sed ecce secundum apostolum: licet is qui foris est noster homo corrumpatur: tamen is qui intus est renouatur de die in diem: Et profecto multo melius est intus siue secundum interiorem hominem quem deus principaliter inhabitat: mundum esse et pulchrum cum aliqua immundicia vel deformitate exterioris hominis: quam econuerso mundum esse vel pulchrum secundum exteriorem cum immundicia vel deformitate hominis interioris. Nimirum quo tu senior es: eo magis disponeris vt deponas secundum pristinam conuersationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria carnis: et renoueris spiritu mentis induens nouum hominem: eo quod magis appropinquas ad dignissimam interioris hominis iuuentutem: et non solum spiritu mentis sed etiam terreno corpore renouaris. Unde in quodam sermone de pentecoste olim per prophetam dictum erat: Emitte spiritum tuum et creabuntur et renouabis faciem terre. Uere nunc noua est nostri corporis terra dum spiritualis in nobis fructificatur in mundo doctrina. hec ibidem. Sed ecce terra huius mundi dum per singulos annos profert nouos flores: frondes et fructus: videtur innouata: quare et terra nostri corporis dum ex spirituali doctrina corporalis in ea resultat bonorum operum fructus: videtur esse noua. Quippe per hoc renouatio mentis videtur in nouitatem corporis redundasse.
|