Consolatorium theologicum
Liber 13, Cap. 9: De debilitate corporis 
Basel: J. Amerbach, 1492 (f. 90v)

Homepage     Index Page

Ceterum nec tristari debes de corporis debilitate et fortitudinis carentia: quia est pro vtilitate tua. Unde Bernardus. Sepe in robusto et vegetato corpore animus mollior iacet atque tepidior. Et rursum in corpore debili et infirmo fortior viget promptiorque spiritus. Quod vtique expertum in se apostolus contestans: Cum infirmior inquit tunc fortior sum et potens. Unde et Hieronymus. Fortitudo corporis imbecillitas mentis est. Et rursum imbecillitas corporis est fortitudo anime. hec ille. Gaude ergo potius de corporis imbecillitate. Qua enim ratione gaudere habes de anime seu animi fortitudine siue spiritus promptitudine: eadem ratione non solum non debes tristari de carentia fortitudinis corporalis: sed magis gaudere debes de corporis imbecillitate.