Primo igitur considera virtutis propria: et cognosces non longe distare a te consolationem tibi necessariam super virtutum carentia. Nimirum sicut presto esset consolatio super auri carentia: ad quod habendum via homini patens esset: et ad quod ipsum aurum quasi existens sui ipsius nuncius hominem liberaliter inuitaret: ita profecto et homini credenti se carere virtutibus presto seu propinqua est consolatio si attendat eius propria his similia que de auro sunt supposita. De quibus dicit Seneca. Nulli preclusa est virtus: omnibus patet: omnes inuitat: omnes admittit: non eligit domum: non censum: nudo homine contenta est. hec Seneca. Tu etiam homo qui conqueris virtutibus te carere: vide quod bene consideres: Aut enim amas virtutes: aut non amas. Si quidem non amas: ad quid tunc de earum carentia contristaris. Si vero virtutes amas: vel amas que in te sunt vel in aliis. Si amas illas que in te existunt quomodo credis te virtutes non habere. Si amas virtutes que in aliis sunt: iam conuinceris te virtutes habere. Unde Seneca. Scias eum multis virtutibus abundare qui alienas amat.
|