Consolatorium theologicum
Liber 14, Cap. 2: De difficili acquisitione virtutum anime
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 93r-94r)

Homepage     Index Page

Porro libens posses incommodum difficultatis acquirendi virtutes tolerare: pro maximo commodo consequente in virtutum acquisitione et consummatione. Ecce enim adeptis virtutibus: scias quod per eas consequeris anime ornamentum et nitorem: quia vt dicitur in decretis: virtutes sunt quasi picture ad anime ornamentum: quia illa anima a deo depingitur que habet virtutum gratiam renitentem. Item per virtutes consequeris anime a vitiis vulnerate medicamentum. Unde Gregorius. Quid est virtus nisi medicamentum: et quid vitium nisi vulnus? Item consequeris a periculis munimentum. Unde dominus volens post passionem discipulos exponere periculis dicebat eis: Sedete in ciuitate quousque induamini virtute ex alto. Item consequeris gratiam hominum. Unde Seneca. Adeo gratiosa est virtus vt insitum sit malis probare meliora. Item equanimitatem consequeris. Unde Augustinus. Uirtus est equalitas quedam vite vndique consonans rationi. Sed hec predicatio est causalis. Nam equalitatem huiusmodi virtus causat. Nempe secundum Senecam: animum reddit asperis blandisque inuictum: neutri se fortune submittentem: quem nulla vis frangat: quem non attollant fortuita: nec deprimant. Item consequeris honorem et honestatem. Honestus enim vt dicit Isidorus: dicitur aliquis eo quod non aliquid habet turpitudinis. Et subdit. Nam quid est honestas: nisi honor perpetuus et quasi honoris status? Item consequeris generositatem. Unde Seneca. Quis est generosus ad virtutem a natura compositus? Item consequeris optimam societatem. Unde Seneca. Omnium societatum nulla prestantior: nulla firmior est: quam cum boni viri moribus similes: familiaritate sunt coniuncti. Item consequeris regalem potestatem et bonam mentis institutionem. Sicut enim regnum bene institutum est si recte in eo consulatur et recte imperetur et recte obediatur: sic mens bene instituta est cum ratio recte consulit: voluntas recte imperat et vires subiecte voluntati recte obediunt. Hanc autem bonam institutionem virtus in mente facit. Ipsa enim rationem illuminat et voluntatem de seruitute vitiorum ad imperium sublimat. Unde Seneca. Uis honorem habere: magnum imperium dabo tibi. Impera tibi.