Consolatorium theologicum
Liber 14, Cap. 3: De stimulis carnis et inclinatione et pronitate in malum
Basel: J. Amerbach, 1492 (f. 94r-v)

Homepage     Index Page

Ceterum de stimulis carnis et vitiorum inclinatione ad peccandum et pronitate in malum non desperes. Facile enim isti defectus sunt remediabiles tanquam nature non ingeniti nec infixi. Unde Seneca. Nulla naturalia corporis et animi vitia ponuntur: quicquid infixum et ingenitum est leuiter non vincitur. hec ille. Quasi dicat: arte possunt leuiter vitia vinci: scilicet arte bone consuetudinis. Nempe regula iuris est: quod omnis res per quascunque causas nascitur per easdem dissoluitur: Sed consuetudine vitium nascitur: et ergo non mirum si etiam consuetudine scilicet contraria vitium dissoluatur seu vincatur consuetudine scilicet recte operandi qua virtus acquiritur. Que vt dicit Augustinus: ars est recte viuendi: qua quidem arte habita simul habetur ars contra reliquias vitiorum si que sunt seu contra stimulum carnis et pronitates in malum facile triumphandi. Hinc nanque Socrates virtutem laudans: dixit ipsam esse que res impossibiles ad possibilem redigeret facilitatem. Sic ergo vt tactum est: vitia et pronitas in malum arte quadam leuiter superantur. Sed esto quod non leuiter id fieret: profecto hoc ipsum plurimum confert. Tunc enim exercitium circa materiam virtutis que esse dinoscitur circa bonum et difficile: coronam digne pre aliis meretur. Quippe pronitas nature corrupte ad actus libidinosos si victa fuerit coronat virgines. Et pari pacto vniuersaliter pronitas in malum si vincatur vel portionem aliquam addit ad coronam quam in celis expectamus: sed nec coronatur nisi qui legitime certauerit. Denique stimuli vitiorum et pronitas in malum sunt materia ex qua poteris tibi scalam facere per quam post christum anime tue dilectum ad celestem paradisum ad locum illum voluptatis et ineffabilium gaudiorum valeas ascendere. Fac ergo tibi scalam per quam illo ascendere valeas ex illa lignorum materia quorum in horto conscientie tue plurima forsitan succreuisse inuenies. Audi Augustinum. hanc materiam mirabilem tibi indicantem: videlicet vitia tua et passiones e quibus arte quadam scalam tibi optimam fabricabis. Nempe de christi loquens ascensione ait. Post illum ergo quomodo possumus ascendamus: et corpore sequamur illum affectuque pariter. Ascendemus autem si vnusquisque nostrum vitia et passiones subdere sibi studeat ac super ea stare assuescat: et ex ipsis sibi gradum construat: quo possit ad superiora conscendere: eleuabunt nos si fuerint infra nos. De vitiis nostris scalam nobis facimus si vitia calcamus. Hec Augustinus.