Rursum noli conqueri de iracundia tua seu passione ire: que tibi satis est proficua ratione habende victorie. Nempe si paulus stimulum sibi datum non sensisset: non tam gloriosam victoriam que non mediocrem gaudii portionem ad coronam ipsius addidit habuisset. Sic etiam si iracundia seu ira que tibi materia est spiritualis exercitii careres: nec victoriam coronandam obtineres. Unde Ambrosius. Preclarum est motum temperare consilio: nec minoris virtutis dicetur cohibere iracundiam: indignationem compescere: quam omnino non irasci: cum plerumque illud leuius: istud fortius estimetur. Unde et Cassiodorus. Melior est qui vincit iram: quam qui capit ciuitatem. Denique scias passionem ire etiam in pluribus casibus esse necessariam: presertim si a preueniente ratione imperetur. Unde Chrysostomus. Si ira non fuerit: nec doctrina proficit: nec iudicia stant: nec crimina compescuntur. Itaque qui cum causa non irascitur peccat. Patientia enim irrationabilis vitia seminat: negligentiam nutrit: et non solum malos sed etiam bonos ad malum inuitat. Qui cum causa irascitur non fratri irascitur sed vitio. hec Chrysostomus. Scias etiam quod sicut dicit Thomas aquinensis: de perfectionem aliquarum virtutum est ira sicut fortitudinis: vt dicitur in ethicis. Qui etiam dicit: quod ira quandoque dicitur voluntas vindicandi aliquod maleficium: et sic ira non est passio proprie loquendo: nec est in irascibili sed in voluntate: et sic ira est in deo et in beatis: et fuit in christo. Alio modo dicitur proprie ira passio quedam vis irascibilis: que contingit ex hoc quod appetitus sensibilis tendit ad defensionem alicuius quod apprehenditur contrarium volito et desiderato: et siquidem sit ex ordine rationis insurgens vel ordinata ratione: sic dicitur ira per zelum: et sic fuit in christo. hec Thomas. Qui rursum dicit: quod ira secundum quod est passio: non opponitur mansuetudini sed est materia eius circa quam: quia etiam mitis irascitur quando oportet. Sed et philosophus in ethicis dicit: quod non irasci in quibus oportet insipientis est.
|