Preterea circa passionem conscientie scias dupliciter conscientiam esse erroneam. Primo quia nimis lata: secundo quia nimis arta. Utroque enim modo a medio virtutis deuiatur et in via morum erratur. Primo modo habent erroneam conscientiam homines mundani et peccatores: qui viam morum faciunt sibi latam que ducit ad perditionem. Et hi similes sunt cuidam seni qui transire volens lignum transuersaliter super ripam positum: fecit ipsum berillo mediante latius quam esset apparere: quique pedem suum ad partem illam posuit quam arte sua apposuit: et sic in aquam cecidit. Secundo modo conscientiam habent erroneam illi frequenter qui de nouo ad deum sunt conuersi spirituales viri: vel quicunque homines deuoti et cum hoc timorati: qui similes sunt illis qui per pontem satis latum habent ire: quem tamen magus aliquis strictum eis ad similitudinem fili vel calami facit apparere: qualis magus est diabolus qui hoc moraliter solet facere. Hi autem quia timorati sunt: verentur sicut Iob omnia opera sua siue interiora siue exteriora. De conscientia ergo primo modo erronea: eo quod est nimis lata: que quidem contritione: confessione et satisfactione curatur: hoc in loco non tractabitur: sed tantummodo de secunda: que est nimis arta: que si forsitan te perturbat: ad consolationes sequentes recurras. Denique circa erroneam et nimis artam conscientiam pro vno remedio est sciendum: quod in dubiis vita bonorum virorum debet aliis esse viuendi regula et exemplum. Est igitur respiciendum ad facta bonorum virorum et discretorum: et si plures tales vel vt in pluribus casu tali eis occurrente sic vel sic se habere inuenires: ac estimatione tua iudicares: tunc et tu similiter agere non formides. Sed dices forte in contrarium: quod tales viri et si bonam habeant conscientiam: non tamen scientiam circa illam materiam: vel econuerso habentes scientiam non habent conscientiam: vel si haberent vtrunque forte sic non facerent. Ad hoc tibi respondeo: quod quando non est omnino certum: probabile tamen est et modicum dubium: quando simul scientiam habent et bonam conscientiam: et quando ita se haberent si casus tales eis occurrerent: tunc pro excusatione tua noueris esse satis si similiter feceris. Attende etiam quod quidam canon dicit: non solum in iurando sed in omni quod agitur hec est moderatio sollicitius obseruanda. Si in talem forte lapsum versuti hostis inciderimus insidiis: ex quo sine peccati contagio surgere non possumus: illum potius euitandi aditum petamus quo minus periculi nos perpessuros esse cernimus. Unde et Gregorius: Ad destruendas behemoth versutias: subtiliter fiat vt cum mens inter minora et maxima peccata constringitur: si omnino nullus sine peccato aditus patet: minora semper eligantur: quia et qui murorum ambitu vndique ne fugiat clauditur: ibi se in fugam precipitat vbi breuior murus ingeritur. Unde cum in dubiis constringimur: vtiliter minimis subdimur: ne in magnis sine venia peccemus. Itaque plerunque neruorum behemoth istius perplexitas soluitur: dum ad virtutes maximas per commissa minora transitur. hec Gregorius. Unde et Raymundus in summa sua infert: quod veritate inspecta nihil est perplexitas. Nec potest aliquis esse perplexus inter duo mala necessitate astrictus ad aliquod malum perpetrandum. hec ille. Quo dicente: quod non potest esse aliquis necessitate astrictus ad aliquod malum perpetrandum: dicit eius glosator: nisi propter errorem conscientie: aut propter malam voluntatem: quam non vult deponere. Hec autem videre poteris ex dictis Thome aquinensis. Simpliciter inquit nullus est perplexus absolute loquendo: sed quodam posito non est inconueniens illo stante aliquem perplexum fore: sicut intentione mala stante: siue fiat actus qui est in precepto: siue non fiat peccatum incurritur. Similiter etiam stante conscientia erronea: quicquid fiat peccatum non vitatur. Sed potest homo prauam conscientiam et erroneam sicut et intentionem prauam deponere: et ideo simpliciter non est perplexus. hec Thomas. Cum itaque illus quod admittitur ne grauius committatur quandoque non vocatur peccatum: hoc intellige vel respectu peccati maioris: vel secundum estimationem alicuius. Quamuis enim secundum se acceptum sit peccatum: in casu tamen contra euentum peiorem siue maioris peccati: non solum permittitur: sed et licite potest fieri: quo tamen circa ipsum conscientia erronea et intentione mala deposita veraciter desinit esse peccatum. Non enim periurat qui non seruat iuramentum quo se iurauit facere homicidium. Nota etiam quod in timore conscientie multis modis contingit errare. Primo ex ignorantia: quando quis nescit quid eligendum vel declinandum sit. Secundo ex negligentia: vt quando quis negligit conscientiam discutere: vel si nescit se expedire: negligit ab aliis querere. Tertio ex superbia: vt quando quis non humiliat intellectum suum: vt scilicet sapientioribus et melioribus se velit credere. Quarto ex singularitate: qua quis sensum sequens proprium: non conformat se aliis: nec sequitur vias communes doctorum. Quinto ex affectu inordinato: qui sepe inclinat conscientiam ad id quod homo vult vel appetit: et sic facit eam a sua rectitudine deuiare. Sexto ex pusillanimitate: qua quis timet non timenda secundum rectum iudicium rationis. Septimo ex perplexitate qua quis se credit inter duo peccata positum esse: quorum alterum impossibile sit declinare. Octauo ex humilitate qua error ex cordis puritate procedit. Unde Gregorius. Bonarum mentium est ibi culpam cognoscere vbi culpa non est. Debet ergo confessor vel consiliarius propter passionem conscientie erronee patiens esse: et infirmanti compati: et cum omni benignitate consulere ac ligamina eius cum discretione soluere. Conscientia enim erronea etiam multum laudis habet: Nam quasi nihil est in ea de malo culpe: sed solum error in intellectu seu apprehensiua virtute: et multum de perfectione: scilicet timore et amor dei. Unde non sunt deridendi talem habentes infirmitatem: sed magis laudandi: vtpote quos adeo vrget caritas et timor dei filialis: quod pro toto mundo nollent deum scienter offendere peccato mortali: licet timor vehemens deum offendendi et dubitatio de agendis non nullos huiusmodi intantum perturbet quod lepram vel alium morbum grauissimum eligerent: vt a tali essent infirmitate supportati: quibus ob hoc multum est compatiendum: suntque gratiose et benigne pertractandi: quos nimirum et hoc potest consolari quod sua infirmitas est curabilis: quodque magni viri hac infirmitate scrupulose conscientie visi sunt laborasse: qui tandem curati fuerunt deo cooperante.
|