Consolatorium theologicum
Liber 15, Cap. 1: De consolatione super pusillanimitate siue timiditate
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 98r-99r)

Homepage     Index Page

Primo ergo noli de pusillanimitate seu timiditate turbari: quia et si mala sit eius conditio: a peiore tamen te preseruat: videlicet a presumptione seu presumptuositate in multa mala precipitante. Nimirum in presumptuosis regnat et relucet superbia: que teste scriptura: odibilis est coram deo et hominibus. Pusillanimitas autem quamuis non sit virtus: tamen virtuti humilitatis deo grate et hominibus: magis est vicina. Presumptuosi enim multis sunt duri et infesti: pusillanimes autem solent aliis esse blandi. Presumptuosi sunt distorti et inquieti: pusillanimes autem sunt pacifici et quieti. Presumptuosi solent esse in verbis excessiui: pusillanimes autem patienter se habent: nec solent peccare in excessu multiloquii. Hec omnia experientia docet euidenter. Et nihilominus propter excessum malitie ipsius presumptionis dicit scriptura: O presumptio nequissima: vnde es creata? Sane extremum timiditati oppositum est audacia: et si timiditas rationem mali habeat: inquantum tamen excludit audaciam sic incomparabiliter plus ad bonum confert quam noceat. O quot mala et peccata propter timiditatem sunt omissa: que per audaciam sunt commissa. Unde Salomon: Beatus homo qui semper est pauidus: qui vero mentis est dure: scilicet qualis est audax: corruet in malum. Et ideo non mirum quod vbi vnus pusillanimis vel timidus infernum meruit: ibi mille vel plures propter audaciam et hec et in alio seculo cadere meruerunt. Denique audi Senecam illustrem te contra timores inordinatos animantem ipsosque dissuadentem. Non sis inquit miser ante tempus: cum illa que velut imminentia expauisti: forte nunquam ventura sunt. Quedam nos magis torquent quam deberent: quedam autem torquent quantum deberent: quedam torquent cum omnino non deberent: Aut augemus dolorem: aut fugimus: aut preoccupamus. Si enim futurum est: quid iuuat dolori suo occurrere? Satis cito dolebis: cum venerit: interim tibi meliora promitte. Aliquando gladius ab ipsa ceruice reuocatus est: et aliquis suo carnifici superstes fuit. Hec Seneca.