Demum cesset in te tanquam pusillanimitatis vitium ipsa desperatio: cum tibi sit potius causa sperandi quod post casum peccati sequatur equalis ei a qua cecidisti virtutis perfectio. Unde Gregorius: Nonnunquam culpa fortium occasio virtutis fit. Unde et Bernardus. Ubi superabundauit delictum: superabundare consueuit et gratia. Cur ergo non omni pusillanimitate deposita sperares et tu post peccata consequi gratiam iustificationis consuetam dari aliis: presertim cum detestatione memoriam habentibus de peccatis? Unde Chrysostomus. Non est ad virtutem vlla talis exhortatio: qualis est peccatorum recordatio. Et certe peccata preterita non condemnant: sed nec iudicant: hoc breui et leui addito: si non placent. Unde Ambrosius. Non queritur quid quis fuerit: sed quis sit: preterita enim nec condemnant nec iudicant. Unde et Augustinus. Non nocent mala preterita si non placent. Unde et Hieronymus. Dicite inquit discipulis eius et petro: qui se disciplinatui iudicauit indignum: quia ter negauit magistrum: Ac vero peccata preterita non nocent: quando non placent. Et iterum Ambrosius. Nemo diffidat: nemo veterum conscius peccatorum premia desperet: nouit deus mutare sententiam: si tu noueris mutare delictum. Unde et Gregorius. Fit plerumque gratior deo amore ardens vita post culpam: quam securitate torquens innocentia. Unde et Beda: Multis qui in pace ecclesie negligenter vixerunt: subito errasse et in flagitia aliqua cecidisse profuit dum post casum penitendo erecti vigilantius domino seruire ceperunt: Et qui pigri ac desides in innocentia stare videbantur: per accedentem sibi ruinam admoniti sunt sollertius erga sui custodiam contra omnes antiqui hostis insidias accingi. Quod et nobis concedat Iesus Marie filius in secula seculorum benedictus: Amen.