Sed et contra inordinatum timorem hominum in genere valent tria precipue: scilicet deum timere: deum amare: et in eo sperare seu fiduciam habere. De timore dicit Ecclesiasticus. Timenti deum non occurrent mala: sed in temptatione deus illum preseruabit et liberabit a malis. De amore dicit Petrus. Quis est qui vobis noceat si boni emulatores fueritis? De spe et fiducia dicit Psalmista. In te domine speraui non confundar in eternum. Et iterum. In te confido non erubescam. Patet quoque propositum per exemplum. Nam et susanna erat fiduciam habens in domino et a morte ad quam damnata fuerat liberta est. Sint ergo dicta tria simul: Nam funiculus triplex difficile rumpitur. Non ergo nimis timeas hominem: Deum time potius et mandata eius obserua: quia hec debent esse simul iuncta. Unde Gregorius. Timere deum: est nulla que facienda sunt bona preterire. Unde Ecclesiasticus. Qui timet deum nihil negligit. Huiusmodi timoris dei vtilitatem ad futura extendens: et ad presens Augustinus dicit. Timor dei securitatem generat sempiternam. Time eum qui super omnes est: et nullum hominem formidabis. hec Augustinus. Et tunc dicere poteris cum psalmista: Fiducialiter agam in eo et non timebo. Et rursum. Dominus adiutor meus et protector meus est: in ipso sperauit cor meum et adiutus sum.
|