Consolatorium theologicum
Liber 15, Cap. 3: De timore raptorum
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 99v-100r)

Homepage     Index Page

Sunt etiam remedia multa specialiter contra nimium timorem raptorum. Ualet enim fiducialiter dicere officium de sancta cruce: et specialiter: Protege domine plebem tuam per signum sancte crucis. Ualet dicere fiducialiter officium de beata virgine: Salue sancta parens: cum Euangelio: In principio et cetera. Ualet dicere benedictionem itinerantium. Denique contra timorem raptorum valet dicere fiducialiter: et specialiter in occursu eorum hanc benedictionem. Deus meus: deus meus: deus meus: de manu inimicorum meorum extollas me: et libera me propter nomen sanctum tuum: ab his qui appropinquant mihi: quoniam inter multos eras mecum. Deus meus adiutor meus: deus meus refugium meum: deus meus liberator meus: In hoc cognoui quoniam voluisti me: quia non gaudebit inimicus meus super me. Hanc benedictionem: quidam frater de mane iter periculosum arrepturus: nocte precedenti somniauit: de quo gaudebat: et in somnis sibi dictum fuit: quod illa vti deberet benedictione: et sic securus esset. Cuius rei experimentum postea ab ipso pluries: et ab aliis fuit expertum. Uerum vt in periculis latronum: in periculis raptorum sis magis securus: preuenias pericula te muniendo tribus prius expressis munimentis: scilicet timore dei: amore: ac fiducia seu spe firmiter concepta.