Rursum nec timere debes diabolum nocere volentem non tamen valentem: impeditum per magis potentem. Unde Augustinus. Diabolus plerunque vult nocere et non potest: quia potestas ista sub potestate est. Nam si tantum nocere posset diabolus quantum vellet: aliquis iustorum non remaneret. Unde et Ambrosius. Nisi quis preter timorem vixisset: nunquam accepisset in eo potestatem diabolus: aut si accepisset: non vt perderet sed vt probaret. Sine permissione dei diabolum nocere non posse cognoscas: ne potentiam diaboli magis timeas quam diuinitatis offensam. Unde Bernardus. Demonum est mala suggerere: nostrum est non consentire: quotiens enim resistimus totiens eos superamus: angelos letificamus: deum honoramus: qui incitat vt pugnemus: adiuuat vt vincamus: consolidat ne deficiamus. Audi etiam doctrinam sancti Antonii: fratres suos sic alloquentis: Uarias inquit demonum noscitis insidias: credulitatem nominis christi vestris figite mentibus: et vniuersi demones fugabuntur. Et sumitur hoc remedium a contrario sensu: quod sicut Uincentius scribit in speculo. Sanctus longinus ait ad demones habitantes in idolis: Cur habitatis in idolis? Et responderunt: vbi christus non nominatur: et eius signum non est positum: ibi est habitatio nostra. Denique scias diabolicarum artium et superstitionum deceptiones bonis non esse timendas: et prauis hominibus et fidem adhibentibus: deo hec iuste propter eorum peccata permittente. Unde Augustinus. Hec potestas iam datur immundis spiritibus: vt prauos homines seducant: illos videlicet qui spernunt veritatem et credunt mendacio: Et iuxta Pauli sententiam: sanam doctrinam non ferunt. Hec Augustinus. Insuper contra premissa quibus praui homines merentur seduci tanquam excecati: multum valere videtur ille versus psalterii. Illumina domine oculos meos ne vnquam obdormiam in morte: nequando dicat inimicus meus preualui aduersus eum et cetera. Fertur enim quendam demoniacum alberto magno hec verba vel similia dixisse: quod videlicet sciret quendam versum in psalterio quicunque illum quotidie diceret: nunquam ad sui damnationem seduci posset. Et cum ille requisitus nollet dicere alberto quis ille versus esset: Albertus respondens dixit: nisi mihi dixeris illum ego omni die integrum psalterium legam: et per consequens etiam versum illum. Demon times hoc per eum fieri: ne tantum bonum faceret: fatebatur ei quod esset versus ille: scilicet Illumina domine oculos meos et cetera.
|