Consolatorium theologicum
Liber 15, Cap. 5: De timore mortis in genere
Basel: J. Amerbach, 1492 (f. 101r)

Homepage     Index Page

Ceterum non timeas mortem: et statum tuum amaritudine plenum terminari non trepides per eam. Unde Ambrosius. Mors quidem cum omnes absoluat: paucos delectat. At vero non est vitium hoc mortis: sed nostre infirmitatis qui voluptate corporis et delectationibus vite istius capimur: et cursum hunc consummare trepidamus: in quo plus est amaritudinis quam voluptatis. hec Ambrosius. Profecto vite presentis contemptus hominem quietum et securum reddit. Docet enim experientia: quod sicut metus facit hominem inquietum et anxium: sic et contemptus illi contrarius quietum facit et securum. Unde Seneca. Pusilla res est hominis vita: sed ingens res est contemptus vite: Hanc qui contempserit securus videbit maria turbari: securus despiciet horridam faciem fulminantis celi. Quid ad me quam magna sint quibus pereo: ipsum perire magnum non est. Sed ad timorem mortis excludendum requiritur quod homo quo ad animam sit bene expeditus ad moriendum.