Specialiter autem quando sunt tonitrua: mori per fulmina et tempestates minus timeas: Beati iohannis: qui filius tonitrui appellatur: sacrosanctum euangelium: In principio erat verbum: tecum habeas: vel ipsum omni die a sacerdote audias: vel per te legas: et specialiter quando est tempestas. Hoc enim in tribus religiosis simul per campum euntibus fertur expertum: quorum duo qui predictum euangelium ipso die non audierant: tempestate maxima veniete percussi interierunt: et tertius qui predictum euangelium ista die audierat solus euasit. Ualet etiam refugium per mentis deuotionem ad virginem gloriosam: et ipsa erit tibi presidio contra fulminis lesionem. Unde Cesarius de quodam sacerdote narrat: quod antiphonam Salue regina: ad omnes horas dicere consueuit: Et cum die quadam campum pertransiret: orta sunt tonitrua tam valida vt vires ambulandi sibi adimerent: veniens tandem cum multo labore simul et timore ad ecclesiam ipsam intrauit: et coram altari se prosternens pro ipsa tempestate dominam mariam interpellauit: et ecce matrona virginei vultus: mirique decoris de altari ad eum veniens allocuta est eum dicens: quia antiphonam: Salue regina misericordie et cetera libenter ac frequenter decantas: nunquam fulmina neque tonitrua quorum timore sepius affligeris te ledent.
|