Consolatorium theologicum
Liber 15, Cap. 7: De timore mortis ratione cuiusuis periculi imminentis
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 101v-102r)

Homepage     Index Page

Scias etiam quod contra timorem fulguris et tempestatis: et vniuersaliter contra timorem mortis imminentis ratione cuiusuis periculi nihil est melius quam non esse sibi conscium alicuius actualis peccati: vel quam se esse a peccatis iustificatum: et hoc firmiter sperare. Unde egregium verbum dicit Gregorius. Nullum genus mortis bono et recte viuenti homini metuendum est. Cur enim metueret cum scriptura dicat: Iustus si morte preoccupatus fuerit in refrigerio erit? Ante periculum ergo peccata tua confitearis discrete: Quia si mortis periculo imminente oportunitatem confitendi non habeas saltem conteraris: quod potest fieri in ictu oculi: et sic iustificatus si fueris optabile erit tibi mori: et veraciter dicere poteris: Cupio dissolui et esse cum christo.