Consolatorium theologicum
Liber 15, Cap. 9: De dubitatione predestinationis
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 102r-103r)

Homepage     Index Page

Preterea si vis vt dubitatio de predestinatione et salute te grauiter non molestet: spera in domino atque satage: vt electio tua per bona opera fiat certa: quia certa electio non stat cum dubitatione probabili. Ad hoc enim hortatur princeps apostolorum Petrus dicens: Fratres satagite vt per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis: sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in eternum regnum domini nostri iesu christi. Nimirum bona opera si feceris: te ad celorum regna tanquam predestinatum subleuabunt: Una enim cum illis te esse predestinatum reputes ad salutem. Quemadmodum enim aquila ab eterno predestinata est ad volandum sursum: non tamen sine pennis quibus subleuatur ad celum aereum: cuius pullos si videres in nido adhuc nudos: dubitare posses de futuro eorum volatu: quod dubium non maneret probabile si pennas eorum videres crescere. Ita profecto est de homine predestinato ad regnum celeste: non secundum nudam eius substantiam: sed vna cum bonis et virtuosis operibus tanquam pennis ipsum subleuantibus. Ob quod dicit Psalmista: Quis dabit mihi pennas sicut columbe et volabo et requiescam? Hoc ergo solum superest consilium vt curramus et contendamus complacere ei qui nos vocauit. Dicit enim Augustinus: quod sic preordinata est diuina predestinatio: vt ad eam per bonorum operum perseuerantiam perueniamus. Unde et Gregorius. Ea que sancti viri orando efficiunt ita predestinata sunt: vt precibus obtineantur. Nam ipsa perhennis regni predestinatio ita est ab omnipotenti deo disposita: vt ad hoc electi ex labore perueniant: quatenus postulando mereantur accipere quod eis omnipotens deus ante secula disposuit dare. hec Gregorius. Cesset itaque tua dubitatio: sed non succedat presumptio: qua regnum celorum tibi promittas nullo merito respondente: et declines magis ad spem certam bonis operibus innitentem. Hanc nimirum spem non modicum poterit confortare dictum Bernardi: de nostri conditoris merito intantum confidentis: quod cum infirmitate quandoque sibi videretur ante tribunal domini presentari: et sathan contra ipsum multa diceret: respondit: Regnum celorum duplici iure dominus meus obtinet: scilicet hereditate patris: et merito passionis: altero ipse contentus: alterum mihi donat: ad hoc confusus inimicus decessit.