Primo igitur de tribulationibus conqueri non debes: quia per tribulationes miles christi efficieris: et si in pugna viceris: gloriosus eris. Ipse siquidem christus vt imperator summus de seruis et quasi rusticis: id est: de hominibus facit aliquos milites: puta qui propter ipsum se disponunt ad sustinendum viriliter tribulationes. Qua quidem ratione potissime in libro Iob dicitur: Militia est vita hominis super terram. Porro tribulatio dilatat cor hominis ad magna dei dona recipienda. Nempe sicut martellus aurifabri cogit sub manu eius metallum extendi: de quo vas suum intendit operari: Ita profecto aurifaber totius creaturae per tribulationes intendit cor tuum dilatare et extendere: vt in eo plura dona et bona spiritualia possit ponere: vt cor tuum sit preciosissimarum et sanctissimarum reliquiarum christi: scilicet sancti sanctorum et aliorum in memoriam ad solamen relictorum: monstrantia preciosa. De qua dilatatione cordis humani intelligi potest illud psalmiste: Dilatasti cor meum. Et illud. In tribulatione dilatasti mihi: scilicet ad vtilitatem meam. Caeterum per aquam in scriptura tribulatio designatur: vt cum in Canticis dicitur: Aque multae non poterant extinguere caritatem. Unde tribulatio ad modum aquae vinum temporalis laeticiae temperat: ne interioris hominis debili capiti scilicet menti per violentiam vel alio modo noceat. Tribulatio etiam ad modum aquae hostes dimergit spirituales: scilicet vitia et daemones. In cuius figura dicitur in Exodo. Operuit aqua tribulantes eos: vnus ex eis non remansit. Et quemadmodum aqua nutrit pisces: ita tribulatio nutrit ecclesie fideles: qui secundum prophetiam domini: ad modum piscium per petrum piscatorem erant capiendi. Item dum haec aqua: id est: tribulatio ecclesiae erat magna: tunc etiam magni erant pisces: id est: sancti. Per ignem etiam in scriptura tribulatio figuratur: dicente psalmista: Igne me examinasti. Unde sicut caera igne mollificatur: et veteri imagine deposita nouam recipit: sic corda tribulatione emolliuntur: et vetustatem vitiorum deponunt ac virtutum nouitatem assumunt. Et sicut tres pueri qui ligati missi sunt in ignem fornacis inuenti sunt soluti: Ita etiam in igne tribulationis constitutus facile soluitur a vinculis quibus ligatur est: scilicet a vinculis amoris mundi. Sicut enim per ignem probatur aurum et purgatur vt sit purum: Ita per tribulationes probatur homo et a peccatis purgatur ac disponitur vt sit vas purum ad capiendum deum. Insuper tribulatio presens quam homo patitur in terra: est quasi medicina quedam a summo medico ministrata. Unde Augustinus. Intelligat homo medicum esse deum et tribulationem medicamentum esse ad salutem non penam ad damnationem. Sub medico positus vreris: secaris: clamas: non audit medicus ad voluntatem sed audit ad sanitatem. haec augustinus. Et profecto sicut in corporalibus: teste scriptura: non est census super censum salutis corporis. Ita et in proposito nihil vtilius censendum est quam sit salus mentis. Nec tristeris de asperitate tribulationis: quia hoc signum est tibi in bonum: signum quidem tuae electionis: signumque diuinae dignationis: qua quidem ob hoc dignanter agitur quod tribulationem aspera sit via electorum: ne eos magis delectet diu pergere quam citius peruenire. Est nempe signum praedestinationis. Deus enim fidelibus suis hic multipliciter tribulatis aliquid melius reseruauit. Unde de eis dicit scriptura: In paucis vexati in multis bene disponentur: scilicet secundum futurae vitae bona vtique presentibus potiora. Sed et tribulatio porta est regni celorum. Hec ergo porta domini: iusti intrabunt in eam. Nam et teste euangelista: Oportuit pati christum: et sic intrare in gloriam suam. Unde et in actibus apostolorum: Per multas tribulationes oportet intrare in regnum celorum. Aduerte etiam quantum bonum tribulationes et aduersitates tibi conferunt: quia hominem sursum respicere ad deum cogunt: et ibi solatia querere superiora: per hoc quod hic precludunt inferiora: secundum illud Apostoli: Que sursum sunt quaerite: non quae super terram. Permittit quippe deus tribulari hominem intendens eius ad ipsum conuersionem. Peccator enim in prosperitate constitutus semper fugit et a deo auertitur: quanto scilicet ad bonum commutabile plus conuertitur: Sed tribulatione sibi immissa reuertitur et ad deum cito conuertitur: dicente domino per Oseam prophetam: In tribulatione sua mane consurgent ad me. Mane inquit: id est: cito siue tempestiue vel orto lumine gratie. O foelix necessitas quae ad meliora compellit. Hinc est quod dicit Gregorius. Mala quae nos hic premunt ad deum ire compellunt. Et psalmo. Multiplicatae sunt infirmitates eorum: postea accelerauerunt. Nimirum tribulationes sunt nuncii domini tui: ad magna bona te vocantis: et quotquot tribulationes habes: tot recepisti nuncios qui dicunt tibi accelerandum esse: vt diete cordis tui non sint parue: et vt in paruis et caducis non sistas: sed amorem tuum ab eis subtrahas. Nisi enim essent tribulationes: homines ipsius dei obliuiscerentur contenti temporalibus. Unde tribulatio est velut absinthium: quo hi qui sunt spiritualiter paruuli a lacte temporalis consolationis separantur: sicut corporaliter paruuli aliqua amaritudine a nutricis lacte solent separari. Considera quoque quod ignis purgatorii testante Augustino: miro modo grauis est: superat enim omnem penam quam homo vnquam in hac vita passus est vel pati potest. Tribulationes igitur sunt pro penis ignis purgatorii tamquam incomparabiliter leuiores hilariter tolerandae: quia per ipsas tribulationes debita ad quae deo obligamus: scilicet penas peccatis debitas possumus quittare: et pro mensura diuinae acceptationis de compoto abradere. Inter haec animaduerte quomodo latro se in cruce quittauit: qui ad dexteram iesu pependit: hic profecto quia tormentum quod pro culpa sua patiebatur ad honorem creatoris sui conuertit: de toto debito se quittauit. Insuper etiam a saluatore audire meruit verbum illud dulce: Hodie mecum eris in paradiso. Memorare etiam et inspice christi passionem: et inuenies in tribulatione consolationem. Unde Augustinus. Magna consolatio est membris ex capite. Unde et Apostolus: Si sustinemus et corregnabimus. Unde etiam Bernardus. Nunquid christus a communione sua socium tribulationis excludit? Secum latro in cruce eadem die fuit in paradiso haec Bernardus. Aqua ergo tribulationis multum debet sapere nobis exquo colata est per saccum benedictae humanitatis christi plenum speciebus aromaticis. Hic nanque saccus in quo habitauit corporaliter plenitudo deitatis: plenus fuit gratiae et veritatis. Nonne autem per hunc saccum benedictum dicta aqua colata fuit: quando christus tanta et tot sustinuit? Unde si aqua illa simplex et pura antea nobis insipida fuisset: ex tunc semper sapida esse deberet: contracta scilicet per colationem odore aromatico et sapore dulcissimo. Denique tribulatus socios habet magnos et plurimos: tales quibus dignus non erat mundus. Pater noster abraam per multas tribulationes amicus dei est effectus. Sic ysaac: sic iacob: sic moyses: et omnes qui placuerunt deo: per multas tribulationes transierunt fideles: profecto vel et tu per multas tribulationes transibis vel deo non placebis. Quia vt dicit Augustinus nullus seruus christi sine tribulatione est. Et si putas non habere tribulationes nondum christianus esse cepisti. Nequaquam igitur velis vel presumas esse singularis: nequaquam tribulationes communes aliis et tantis viris aliquatenus verearis. Habet quoque tribulatus socium etiam ipsum deum: qui de tribulato dicit: Cum ipso sum in tribulatione. Et rursum psalmista. Iuxta est dominus his qui tribulato sunt corde. Unde et Bernardus. Quantumcunque seuiat tribulatio: non putes te esse derelictum: sed memineris scriptum esse: Cum ipso sum in tribulatione. haec Bernardus. Et ideo haec societas secura: grata et delectabilis est plurimum affectanda: et propter eam ipsa tribulatio est postulanda a deo. Unde Bernardus. Domine vellem semper tribulari: vt semper mecum posses esse. hec ille. Nimirum si deus est mecum in tribulatione: quid ergo requiro amplius? Nam nihil aliud aut plus quam deum meum velle debeo: exemplo illius mariae magdalenae: in cuius persona dicit Origenes. Dominum meum solum quaero: et ipse solus potest me consolari. Sed et valde auarus dicitur cui deus non sufficit. Si autem ipse homo de deo non contentatur: quomodo de quocumque dono dei interiori vel exteriori poterit contentari? Deus itaque qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: sufficiens est pro consolatione habenda. Qui etiam onus patientis sibi assummens dicet in iudicio his qui a sinistris eius erunt: Quamdiu non fecistis vni de minoribus his: nec mihi fecistis. O viscerosa erga hominem caritas dei: quae merito debet omnem hominem tribulatum consolari. Itaque tribulatio est materia spiritualis gaudii: et causa diuini solatii: quia tristicia tribulationis mutatur seu conuertitur saltem in bonis hominibus in gaudium exultationis. Et hec mutatio in euangelica historia aperte intelligitur figurata per mutationem aquae in vinum in nuptiis: quia aqua tribulationis conuertitur in vinum consolationis et laeticiae spiritualis: quod vinum letificat cor hominis. Nempe tribulatio orationes reddit exaudibiles atque gratiores. Hinc nanque per psalmistam dicitur: Ad dominum cum tribularer clamaui et exaudiuit me. Sed et sicut a deo plurimorum clamor magis exauditur: ita etiam pari modo si vnus homo multa ora haberet: vel si omnia membra eius ora essent ac simul clamarent: exauditionem apud deum facilius obtinerent. Sed profecto quaelibet tribulatio est quasi os clamans in necessitatis articulo. Unde et Petrus Rauennas dicit de lazaro: quod tot habuit ora clamantia: quot habuit vulnera: Noscere etiam debes o homo tribulate quod tribulatio in presenti auget coronam in futuro: et varietas tribulationum varium seu diuersum futurae coronae adiicit ornamentum. Qui enim non impugnatur: non certat nec repugnat: qui vero non certat non vincit. Sicut econtra de iusto dicit Sapiens. Certamen forte dedit illi vt vinceret. Denique qui non vincit non coronatur. Igitur sequitur istud pauli: Non coronabitur nisi qui legitime certauerit. Et proportionaliter sequitur ex his dictis: quod quanto quis pluries impugnatur: tanto pluries poterit esse victor: et quanto pluries est victor: tanto magis meretur coronari. Quemadmodum econtra dicit Bernardus. Si patientia nostra crudeli miseratione minuitur: paulatim gemmis corona nostra priuatur. Communiter ergo malleo tribulationis fabricatur corona iustis tribulatis. Qui enim iustos tribulant: coronam eis fabricant. Quod etiam quinque fit non aperte eis in faciem persequendo: sed occulte quasi a tergo per detractionem malleo linguae percutiendo. Quemadmodum ob hoc dixisse videtur Psalmista: Supra dorsum meum fabricauerunt peccatores. Unde Iacobus de temptato per tribulationes et patienter sufferente dicit: Beatus vir qui suffert temptationem: quoniam cum probatus fuerit accipiet coronam vitae et cetera. Porro Bernardus. plura de praemissis quasi recapulans dicit. Haec est via vitae tribulatio presens: via gloriae: via ciuitatis habitaculi: via regni: Gloriemur in tribulatione: in ea siquidem spes gloriae: immo et in ipsa tribulatione gloria continetur: sicut spes fructus in semine. In hunc modum regnum dei intra nos est: thesaurus ingens in fictili vase: in agro vili. Cum ipso sum in tribulatione ait dominus: Et cur aliud iterum quam tribulationem quaeram? Mihi deo adherere bonum est. Quis enim sustineret: quis subsisteret sine eo? Bonum est mihi domine tribulari dummodo ipse sis mecum: quam regnare sine te: epulari sine te: sine te gloriari. Bonum mihi in tribulatione: magis amplecti te in camino et habere te mecum: quam esse sine te vel in celo. Quid trepidamus: quid cunctamur: quid refugimus hunc caminum: saeuit ignis: sed dominus nobiscum est in tribulatione. haec Bernardus.
|