Consolatorium theologicum
Liber 2, Cap. 2: De persecutionibus et impugnationibus
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 14r-15r)

Homepage     Index Page

Porro de impugnationibus et persecutionibus non graueris: sed ad christi exemplum et facta patrum precedentium recurrens consoleris. Et primo omnium ad ipsius christi exemplum recurramus. Hoc enim admonet Apostolus dicens: Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus aduersus semetipsum contradictionem: vt non fatigemini in animis vestris deficientes. Recurramus deinde ad patres voluntarie propter christum patientes. Unde Gregorius. Facta praecedentium patrum consideremus: et non erunt grauia quae toleramus. Unde et Hieronymus. Quis sanctorum patientia coronatus non est a cunabulis ecclesie? Sed et sine exceptione dicit apostolus: Omnes qui pie viuere volunt in christo: persecutionem patiuntur. Nec nouis tantum exemplis insistendum: admonet nos etiam apostolus Iacobus dicens: Exemplum accipite fratres exitus mali et longanimitatis: laboris et patientie prophetarum: qui locuti sunt in nomine domini. Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Et o si nosceres homo quid honoris: quid valoris afferret pati propter deum persecutiones: vtique ipsas pati velles et affectares si non desiperes. Nimirum qui ipsas propter iusticiam patiuntur: a domino beati predicantur. Beati inquit qui persecutionem patiuntur propter iusticiam. Magna prorsus consistit tribulatio in beatitudine: et ad magnum honorem persecutiones patientium predicauit dominus ipsos beatos esse. Ad magnum quoque valorem designandum subiungere curauit. Quoniam ipsorum est regnum celorum. Nimirum nihil maius potest esse quam regnum caelorum: in quo veraciter includitur deus ipse: quod secundum Anselmum. maius bonum excogitari non potest. Sed et reproborum malicia confert plurimum ipsis bonis. Unde Gregorius. Abel esse renuit: quem malicia cayn non exercet. Ferrum quippe mentis nostrae ad acumen non potest peruenire veritatis: nisi hoc craserit lima paruitatis. Et iterum: Mala reproborum bonos dum cruciant purgant: vtilitati etiam iustorum militat potestas prauorum. Unde et Origenes: Tolle astutias diaboli: nec erit victorie corona legitime certanti. Si desunt obsistentes non erunt agones: nec victoribus munera parantur. Non solum ergo bonis vtitur deus ad opus bonum: sed etiam malis. Sunt vasa ad honorem: sunt ad contumeliam: vtraque tamen necessaria. hec Origenes.