Ceterum de expulsione a patria in exilium non queruleris dicens forte: quia poeta testante: dulce est natale solum: sed consolationis expulsorum de patria viam disce et modum: videlicet vt homo de patria iudicium mutet: et non tantum natale solum: sed totum mundum patriam iudicet: vel magis non solum locum in quem exilio relegatus est: sed et terram de qua secundum carnem natus est et totum mundum exilium reputet. Unde Hugo. Virtutis principium est vt discat paulatim exercitatus animus visibilia hec et transitoria commutare: vt postmodum possit derelinquere. Delicatus miles est ille adhuc cui patria dulcis est: Fortis autem iam cui omne solum patria est: Perfectus vero cui mundus totus exilium est. Unde Seneca. Patriam meam transire non possum: omnium hominum vna est patria. Extra hanc nemo proiici potest: non patria mihi interdicitur sed locus. In quamcumque terram venio in meam venio. Nulla terra exilium est: sed altera patria est: vbicumque bene est. Illud autem per quod bene est in homine non in loco est. Si enim sapiens est peregrinatur: si stultus exulat. hec Seneca. Et ecce quomodo iuxta verbum hugonis commutat vocabula. Nam in exilium missionem: vocat sapientis peregrinationem: expulsionem concedit de loco sed negat de patria: vt sic manere in patria sit ad consolationem. Locus ergo de quo quis proiicitur siue terra non erit patria eius reputanda: sed censenda est patria potius locus ille de quo scitur homo non exterior sed interior oriundus. Homo autem interior non est de quocumque huius mundi loco oriundus: Ideo nullus huius mundi locus pro patria sed totus iste mundus pro exilio est habendus: et alter ab eo locus pro patria a quo neminem quis expellit est censendus.
|