Consolatorium theologicum
Liber 2, Cap. 5: De tormentis illatis
Basel: J. Amerbach, 1492 (f. 16r)

Homepage     Index Page

Demum tormenta gaudenter sunt toleranda: quia inde sperantur delitie immense: non solum in duratione perpetua: verum etiam in delitiarum copia. Hinc enim de iustis scriptura dicit: Si coram hominibus tormenta passi sunt: spes illorum immortalitate plena est. In paucis vexati in multis bene disponentur. Ad consolationem itaque habendam in tormentis: sufficiat nunc illa spes immortalis consistens in delitiis copiosis: quam spem sequitur res tunc cum beatorum corpora seu corporum membra nunc tormentis afflicta: multis delitiis bene id est: suauiter disponentur: quando iuxta certum propheticum testimonium continget delitiis affluere ab omnimoda gloria eius.