Et nec tormenta etiam mortem inducentia timeas: sed potius in eis consolationem accipias. Unde Thomas de aquino. Si quis mortem illatam patienter sustineat: etiam si pro aliquibus criminibus sit illata: valet ad diminutionem pene et ad liberationem etiam a tota pena secundum quantitatem culpe et patientie et contritionis. hec ille. Nec pro christo mori trepides qui pro te mori non dubitauit. Ipse quidem qui non tenebatur: tu vero qui teneris. Ipse secundum Bernardum: est et speculum patiendi: et premium patientis: vtrumque prouocat fortiter et vehementer accendit. Profecto inter preciosas sanctorum mortes preciosius est martyrium: vtpote presentia christi consecratum pariter et per eum consummatum. Unde Ciprianus. O beati martyres quibus vos laudibus predicem. O milites fortissimi vsque ad glorie consummationem non cessistis suppliciis: sed potius supplicia cesserunt vobis: finem doloribus quem non dabant tormenta dedit corona. O quale deo fuit istud spectaculum: quam sublime: quam magnum: quam preciosum: quam acceptum: quam letus illic christus affuit: quam libens in talibus pugnauit et vicit. hec ille. Et ideo vt dicit Iohannes episcopus. Considerate cum hoste pugnare presente deo: fauet vt obtineas: cum pugnas dominus congreditur et victoria tibi asscribitur.
|