Primo ergo non debes turbari de terrenarum voluptatum carentia: quia male sunt et miserum te faciunt. Unde Seneca. Quis hostis in quemquam tam contumeliosus fuit: quam in quosdam voluptates sue? Quidam se voluptatibus immergunt: quibus in consuetudinem adductis carere non possunt: et ob hoc miserrimi sunt quod eo peruenierunt: vt illis que superuacua fuerunt facta sunt necessaria. Seruiunt itaque voluptatibus non fruuntur: et mala sua quod malorum vltimum est amant. hec Seneca. Unde et Boetius. Quid de corporis voluptatibus loquar: quarum appetentia quidem plena est anxietatis: satietas vero penitentie? Quantos ille morbos: quam intolerabiles dolores quasi quendam nequitie fructum solent referre corporibus: Quarum quidem motus quid habeat iocunditatis ignoro. Tristes vero esse voluptatum exitus. Quisquis reminisci libidinum suarum volet: intelligit. hec Boetius. Nimirum voluptates ipsam vitam corporis impugnant. Unde Seneca. Potest nostra prouidentia longiorem prorogare huic corpusculo moram: si voluptates quibus maior pars perit poterimus regere et coercere. Ex hac auctoritate argue ad propositum per sensum contrarium. Item bone vite que precipue penes animam attenditur repugnant. Unde Tullius. Omnes bene viuendi rationes in virtute sunt collocande: non ergo in voluptatibus. Denique voluptates: teste saluatore: spine sunt: que verbum dei suffocant. Sic enim animam sauciant vt verbi dei capacem esse minus sinant. Sunt et arma diaboli testante papa Innocentio. Ociositas inquit et voluptas arma sunt antiqui hostis ad miseras animas capiendas. Et premittit ociositatem voluptati: quia ociositas occasio est voluptatis. Porro si voluptatum terrenarum copiam haberes: diuinarum visitationum inopiam incurreres. Unde Bernardus. Undique se ingerit amor mundi cum consolationibus: immo desolationibus suis: obseruat aditus: per fenestras irruit: mentem occupat: sed non eius qui dixit: Renuit consolari anima mea: memor fui dei et delectatus sum. Preoccupatum nempe secularibus desideriis animum: delectatio sancta declinat: misceri non potuerunt vera vanis: nec eterna caducis: spiritualia corporalibus: summa imis: vt pariter sapias que sursum sunt et que super terram. Unde benignissimus ille magister ait: Rogabo patrem meum et alium paraclitum dabit vobis spiritum veritatis vt maneat vobiscum in eternum. Audiat qui huic sterquilinio semper inheret: qui carnem fouet: in carne seminat: carnem sapit: nihilo minus consolationem superne visitationis: illam torrentem voluptatis: illam sapere gratiam spiritus vehementis: quam vt veritas ipsa testatur: nec cum ipsa quidem verbi carne suscipere nullatenus apostoli meruerunt. Sed dum illa moratur inquies: sine aliqua consolatione esse non possum: immo vero si moram fecerit expecta eam: quia veniet et non tardabit. Apostoli decem dies in hac expectatione sederunt perseuerantes vnanimiter in oratione cum mulieribus et maria matre iesu. Cui nos gratie pro nostro exiguitatis modulo preparantes: exinanire nosmetipsos per omnia et a delectationibus miseris et caducis consolationibus euacuare studeamus carissimi corda nostra. Et iterum. Amant in carne sua terrenas consolatiumculas siue in verbo siue in signo siue in facto siue in aliquo alio: et si hec interrumpunt aliquando: non tamen penitus rumpunt. Inde est quod raro affectiones suas dirigunt in deum: et eorum compunctio non continua: sed horaria est. Impleri autem visitationibus domini anima que his distractionibus subiacet non potest: et quanto magis illis euacuabitur: tanto amplius istis implebitur: Si multum multum: si parum parum: vel forte si magis probas: nunquam iste illis misceri poterunt: non enim spiritus et caro: ignis et tepiditas in vno domicilio commorantur: presertim cum tepiditas ipsi domino soleat vomitum prouocare. hec Bernardus. Unde et Gregorius dicit. Si carni quod libet abscidimus: mox in spiritu quod delectat inuenimus. Unde etiam Augustinus. Si habet animus vnde delectetur extrinsecus sine delitiis remanet interius. Et ideo dicit Bernardus: Effusus animus extra: damna interiora non sentit: quia nec intus est ipse: sed cum in seipsam anima redierit cognoscet quam crudeliter misera semetipsam euiscerauit.
|