Consolatorium theologicum
Liber 9, Cap. 2: De paupere victu
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 59r-v)

Homepage     Index Page

Rursum de simplici dicta et paupere victu tristari non debes: sed magis gaudere: quia est leuioris digestionis et minoris cure. Unde Hieronymus. Nec tales accipiamus cibos: quos aut difficulter digerere aut comestos magno paratos et perditos labore doleamus: olerum et pomorum ac leguminum: et facilior apparatus est: et arte impendiisque coquorum non indiget: et sine cura sustentat humanum genus moderate sumptus: quia nec auide deuoratur quod irritamenta gule non habet: et leuiori digestione decoquitur. hec Hieronymus. Simplex etiam victus a graui egritudine preseruat et quandoque liberat. Unde idem Hieronymus. Legimus quosdam morbo articulari et podagre humoribus laborantes: proscriptione bonorum ad simplicem mensam et pauperes cibos redactos conualuisse. Caruerant enim sollicitudine dispense domus et epularum largitate: que et corpus frangunt et animum. hec Hieronymus. Sed et de deo non est fas vel cogitare quod suis seruitoribus dilectissimis deficiat in necessariis: dicente psalmista: Iacta cogitatum tuum in domino et ipse te enutriet. Necessaria vero per ipsum dilectissimis prouisa simplicia fuere: nec multa nec magna: vt patet in suis anachoretis et prophetis. Nam Paulo primo heremite per coruum hora prandii tantum dimidium panem misit: et in aduentu Antonii prebendam duplicauit. Helias etiam in deserto per angelum excitatus a somno vt comederet: deo prouidente inuenit ad caput suum subcinericium panem et vas aque: ad comedendum scilicet et ad bibendum: et ambulauit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus vsque ad montem dei oreb. Et nunquid poterat illi deus lautiorem mensam facere in deserto? Utique poterat sed non fecit. Danieli etiam seruo suo in lacu leonum constituto: per abachuc prophetam misit pulmentum coctum pro messoribus: et intritum panem in alpheolo. Heccine autem prouisio singulis facta predictorum satis simplex fuit omnino. Quod nimirum et in nobis minus deo dilectis minusque dignis lautius procurari merito restringere poterit omnis superfluitatis appetitum.